Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus
TacitusDialogus 4 · vulgataMore by Tacitus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tacitus-cornelius" aria-label="More works by Tacitus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
4.1
Et Maternus:' perturbarer hac tua severitate, nisi frequens et assidua nobis contentio iam prope in consuetudinem vertisset. nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeticae exerceo.
4.2
quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.'

Intertext edge

Open linked passage

Note