Ad Nationes Libri Duo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
2.1
Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum| defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram p ad censendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. haec enim| materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis. patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt;| cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. denique si tantam| peuersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negatis, iam hinc excidere fidem uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum uideri iure possit. sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. ingenti manu ueritas obsidetur, at ipsa de sua uirtute secu est! quidni? quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protecto sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudi prosternit. aduersus haec igitur nobis negotium est, aduersus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, aduersus uetustatem consuetudinem necessitatem, aduersus exempla prodigia miracula, quae omnia 1 adulterinam istam diuinitatem corroborauerunt. quare secun uestros commentarios, quos ex omni theologiae genere cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes uos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum diuinarum ex omnibus retro digestis commentatus| idoneum se nobis scopum exposuit. hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas.| triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum,| quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaue runt. igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? in coniecturis? sed incerta con lceptio est. in fabulis? sed foeda relatio est. in adoptationibus? sed passiua et municipalis adoptatio est. denique apud philosophos incerta, quia uaria, apud poetas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiua| omnia, quia uoluntaria. porro diuinitas, si ueram retractes, ea defini est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis| indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. ceterum quem deum credam? quem suspicio aestimauit? quem historia iactauit? quem ciuitas uoluit? dignius multo neminem credam quam dubi: tandum, aut pudendum, aut adoptiuum.
2.2
Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. sane mera sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas oipnionum, ueniens de ignorantia ueritatis. quis autem sapiens expers ueritatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum deum ignoret? nam et diuina alias enuntiatio Solomonis, initium, inquit, sapientiae metus in deum. porro timoris origo notitia est; quis enim timebit quod ignorat? ita qui deum timuerit, ignotior omnium, deum omnium notitiam et ueritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam optinebit. hoc autem| philosophiae non liquido successit. licet enim per curiositatem omnimo\' Ldae litteraturae inspiciendae diuinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint uideri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen interpolaruut, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus credidisse( nam et alias ueritatis simplicitas per scrupulositatem passiuae fidei nutat), et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod inuenerant et fac est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis. inuento enim solummodo deo non ut inuenerunt exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum uero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in deum. extant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos diuinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, numquam, inquit, ascendi. item, an dei essent, nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, nihil, renuntiauit. Socrates ipse: deos istos quasi certus negabat. idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus iubebat. et ideo cum tam incerta et inc onstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare? de mundo deo didicimus. hunc enim physicum theologiae genus cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam eos diuidat. unam uult speciem quae in promptu sit, ut Solem, unam, aetherem; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad diuinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaraum. aeque Arcesilaus trinam formam diuinitatis ducit, Olympios, Astra, Tita, de Caelo et Terra: ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iouem et Orcum, et ceteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios,. qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse naturam Zenon. unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. atqui uanissime. namcum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exiuit, emorimur. ergo et ignis| cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
2.3
His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. quos quoniam in mythico apud poetas plenius SUO loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conuersi forsan ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse qui de elementis| nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes| elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestrue-| mus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est elementa, dei non sunt. scitum deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. igitur quod. elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de uniuersitate partibus eius praeministrans( nam quae condicio eius, eadem uti erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institu est, habendo initium habebit etiam finem. ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique uideri deus, carens substantia diuinitatis id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam deo nasci? item quomodo uolunt quos de elementis natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum pa( rentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicauerunt animalia esse caelum et astra. quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. nemo autem negabit elementis, corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque cor pora ex illis decidere uideamus. ergo si animalia, deposita ratiolne animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique dii sunt. et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa? quoniam elementa mouentur. ac neex diuerso proponatur, multa alia moueri, ut rotas,|| ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia credita,| quod per semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus apparente mota; tore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat. igitur nisi animalia, non mobilia per se. porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non uidemus,| non credimus esse. immo eo altius inuestigandum est quod non uideatur,| ut quod uideatur quale sit scire possimus. alioquin si tantum ea quae comparent ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? si autem uidentur esse qui non sunt, cur non sint et qui non uidentur? motatorem dico caelestium rerum. sint ergo et animalia,| quia mobilia per se, et iam mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid Uut ea uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? et hoc alia sane uanitate Aegyptiis licet.
2.4
Aiunt quidam propterea deos θεοὺς appellatos, quod Oestv id est ἲεσθαι pro currere ac motari interpretatio est. ergo iam uocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu, non ab diuinitatis denominatione formatum est. sed cum etiam ille unus Deus quem colimus Oso; cognominetur nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabulum istud sit aliunde desumptum propriumque, quia a se natiuum, diuinitatis inuentum. itaque semota inerpretationis eius astutia uerisimilius est non a cursu et motu θεοὺς dictos, sed de appellatione ueri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεοὺς cognominaretis. denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam, uniuersos deos uestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς; communiter appelletis. itaque si aeque mobiles θεοὺς aeque immobiles, disceditur uocabuli interpretatione pariter et diuinitatis opinione, quae a cursu et mo modulata rescinditur. quod si nomen istud proprium diuinitatis et| simplex nec interpretatorium in illo deo reprehensum in cetera quae deos uultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. porro θεοὺς ille iam hoc solo, quod non sit in promptu, uacat a comparatione eorum quae in promp tu sunt et uisui et sensui[ sed sensui], satisque est testimonii ad diuersitatem occulti et manifesti renuntiatio. si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non uildisti quae uides congredi? cum ergo non habes coniungere sensu neque ratione, quid uocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, uel eum per illam tamquam mel per fauos transisse dicit. itaque materia et deus duo uocabula, duae res. pro discrimine uocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio uocabulum sequitur. quodsi deus materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alienigena esse non possint? sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? II sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in incerta descen. rotunda mundo, Platonica forma. quadratum eum angulatumque com:- mentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi| laborat. sed Epicurus, qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. denique ut ambitio pro, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peri-| patetici denotauerunt. oro uos, quid sapit coniecturarum libido? quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? merito ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter multum inrisus Aegyptio illi: in terra, inquit, nihil perspiciebas,| caelum tibi speculandum existimas? itaque casus eius per figuram Lphoilosopho s notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum laborandum habituros.
2.5
Quin ergo ad humaniorem aliquanto conuertimur| opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta uideatur? nam et Varro meminit eius, credi-| tam praeterea dicens elementorum diuinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni ali prouehi possit ad uitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi II circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegauit enormitas frigoris aut caoris, proptereaque deos credi solem, qui dies de suo cumulet, fruges caloribus expediat et annum stationibus seruet: lunam, solacium noctium, patrocinium Lmen] lsum gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum ad ru notandorum: ipsum denique caelum, sub quo omnia, terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. nec tantum beneficiis fidem diuinitatis elementis conuenire, sed etiam de diuersis quae tamquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluuia, item hiatus motusque terrarum, et iure credi deos quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in aduersis, domina scilicet iuuandi et nocendi. porro si ita sentiuntur in ciuium conuersatione, non perinde rebus ipsis quibus iuuantur siue laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his sub quorum ui et potestate operatio rerum decurrit. nam in uoluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artilfici qui tibiam et citharam suauitatis temperet ui. aeque cum quis ualetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis graltiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proueniunt. item in aduersis qui ferro sauciantur, non gladium. ipsum aut lanceam accusant, sed hostem uel latronem, et quos tecta lopprimunt, non tegulas aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et naufragi| non petrae et fluctibus imputant, sed procellae. merito. certum enim est, quodcunque fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per quid fiat instituit( et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est et a quo est), quia prius est qui quid uelit fieri et per quod possit inueniri. et ita recte in ceteris agitis aucto considerantes, at in physicis contra naturam regula uestra, qua in ceteris| sapientiam iudicatis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt| non a quo fieri**. ita credere contingit elementorum potestates et arbitria| esse quae sunt seruitutes et officia. non in ista inuestigatione alicuius| artificis intus et domini* seruitutes autem ostendimus\' elementorum ipsis ex operis eorum quas facis potestates? sed dei non seruiunt; ea igitur Ilquae seruiunt dei non sunt. aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passiuitatis| libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione diuinitas intelegatur. nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursbus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uoluendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt,| num non ex ipsa obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia curriculorum et cura demutationum et memoria reciprocationum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur uniuersa negotiatio mundialis perueniens ad humani generis utilitatem et laesionem? non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare II nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas ele diuinitatem quod ab illis aut iuuari te aut laedi sentias. nam si sibi praestant, nihil eis debes.
2.6
Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid pati umquam. ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur. confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit. iam maiora eius detrimenta| soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. ipse etiam sol saepe defectione tempta est. fingite quaslibet rationes caelestium casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere. uiderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem. nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dilxisse uideatur, non qui uerius, is melius. ceterum cui res examinabitur,| uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro cadere: igitur non deos quae sub aliquo. at si in isto erratur, melius est errare simpliciter quam ut physici diligenter. sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat eis diuinitatem adscribenldo quae super hominem putat situ et ui et magnitudine et diuinitate sentiri. quod enim super hominem, credas deo proximum.
2.7
Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de documentis diuinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. delibanda enim nunc est speci ista, cuius suo loco ratio reddetur. interim hos certe homines fuisse uel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. quid ergo contendimus? si addicenda mortuis diuinitas erat, non utique talibus. ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, urtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio honestatis,| contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis?| ille autem conspector omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo prostituet,| et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis| diuinitatibus sapere? mundiores erunt regum et principum comites| quam summi dei? atquin horretis et auersamini uagos, exules, pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra incestos,| adulteros, raptores, parricidas etiam legibus sacratis. ridendum| an irascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant?| sedenim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis| circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! nam quotiens misera| uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae| licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis atque in necessariis ar habetis, denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. at cum recipia illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris? igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? si ideo colitis quia non creditis poe, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? sane fides a poetis non exigenda. nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? quid ergo noui, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut nibusnibus aut fabulis polluuntur? non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit P cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? cur Herculeum um pollluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non mulierum causam praeiuit? mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia digesserint de deis, homines quando fuerint, nec quod diuinas adscripserint foeditates diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.
2.8
Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia ueritatis, docet priuata notitia. deum ego existimo ubique notum5 ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demeren. at enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant pro bationi uerae diuinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atarga Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dus Arabum, Belenum Noricum, uel quos Varro ponit: Casiniensium Del, Narniensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum AnChariam,† et quam praeuerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias priuatas colunt, feles, corcodillos et Anubem suum. parum est, si etiam hominem consacra- uerunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, uerum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quod conici potest apud nostras litteras, ut uerisimile uidetur, positum est. nam Serapis iste quidam olim Io seph dictus, fuit, de genere sanctorum. iunior inter ceteros fratres, sed excelsior f ingenio ab isdem fratribus per liuorem uenum in Aegyptum datus serui ebat in familia regis Aegyptiorum Pharao. a regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. illic somnia quibusdam non perperam interpretatus II uim spiritus sui ostendit. interea rex quoque somniat terribilia quaedam. illi detractantibus quos conuocauerat ualuit exponere Ioseph, expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boues septem opimissimos dif fluentem totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque sep enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare. suadet itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probauit. itaque Pharao uniuersae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, uocauerunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicauerunt, quod sub manu eiis compressa cura Aegyptiorum. et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao deriuatio nominis esse demonstrat. nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimo nium ei dederat. sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta uideri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam serui† ipsa,
2.9
Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis diuiinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam uideri II satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili. sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auc sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitu,| immo silua caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitii pueritatem obumbrauit. sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. tantam uanitatem! quid enim erat illis cum incertis,| si certos habebant? nisi si Atticos stupores recipere uoluerunt. nam et ATthenis| ara est inscripta: ignotis deis. colit ergo quis quod ignorat? tum si certos| habebant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare. in quo etiam inreligiosi deprehenduntur. si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur reprobi pronuntiantur. nos uero bifariam Romanorum deos recognoscimus| communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. et numquid hi sunt publici et aduenticii dicti? hoc enim arae docent, aduenticiorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio. quia communes dei quam in physico quam in mythico comprehendantur,| actum est iam de istis. speciebus de propriis dicere attinet, de Romanis, stupeamus tertium illud genus hostilium deorum,| proptererea quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit. ceteros in duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios men conceptos. igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis morttuorum,| tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. patrem diligentem Aenean credi derunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. quod telum quantum uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus! sed et proditor patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor. ac si hoc uerum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subici\' endus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem| hosti non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriao pereuntis incubuit. pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum aduersus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant. consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. filii si pietate parentum in caelo sedent, cur non potius Argiui iuuenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales prouexerunt? cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus. si quia urbem condidit, cur non alii usque in feminas urbium auctores? sane Romulus et fratrem interfecit et alienas uirgines dolo rapuit. ideo deus, ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. quid Sterculinus|| meruit ad diuinitatem? si agros stercoribus iuuando diligens fuit, plus fimi| Augias conferebat. si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia defor aut rubore insaniae paternae, quanto dignior bona Dea Pene, quae inter tot uilissimos amatores diuersata obsessam castitatem tenere protexit? est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.
2.10
Ad foediora festino. non puduit auctores uestros de Larena palam facere. scortum haec meritorium fuit, siue dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, siue dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis id est iam dei. nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis lu tem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse uicisset, cenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret, si uero Hercules, id est manus altera,| eadem Herculi exhiberet. uicit manus Herculis. id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. aedituus cenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; cenat ignis, qui soluit ipsius Herculis COIrpus, et omnia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit: mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et poltuit dum, animo contemplatur, somnio pati. eam de aede progredientem,| mane primo quidam adulescens, Tarutius, alter quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se inuitat. illa obsequitur, memor commodo fore id dictum sibi ab Hercule, utique inpetrat, ut legitimo conubio commis ceantur( non enim impune licuit cum dei scorto rem habuisse); coniux heredem quoque scribit. mox illa prope mortem populo Romano legauit quem per Herculem fuerat insecuta agrum satis amplum. hinc quaesiuit diuinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes instituere debuit| diuina Larentina. Romanorum numina dignitate eius aucta. nempe sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim diues, longeque adeo felicilor Cerere, quae mortuo placuit. tot exemplis et uotis totius populi quis non deus affirmari potuit? quis denique Antinoo controuersiam diuini tatis agitauit? quo decorior Ganymedes aut carior suo amatori? patet apud uos mortuis caelum, uia ab inferis ad astra subigitis passim: ita scorta ascendunt, ne multum putetis uos praestare regibus uestris.
2.11
Nec Romani contenti eos deos asseuerare qui uisi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoriae propagatae, umbr as alilquas incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt diuidentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut sit deus Conseuius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero nutriat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerperam perducat ad partum. cum primum pariebant, 1 et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt|| ab officiis partus dictae. peruerse nato partu Postuertae, recte uero Prosae Carmentis esse prouinciam uoluerunt. deus est dictus et ab effatu Farinus et alius a loquendo| Locutius. adest oculum grauem ad cauendum sumministratque| quietem Cunina. est educatrix et Leuana et una Runcina. mirum infantum sordibus eluendis deos non esse prouisos. exinde et primi cibi sumen potionisque capiendae, Potina et Edula, et statuendi infantis Statina.| adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam et habent, et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque et malam, item uoluntatis Volumnum Voletamque.| habent et Pauentinam pauoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam, aeque ab actu. Peragenorem, a consiliis Consum. Iuuenta nouorum togatorum, uirorum iam Fortuna Barbata. si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus. ordinati** pro pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema mater. iam parcite dei impudentes! luctantibus sponsis nemo interuenit. ipsi, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.
2.12
Et quonam usque deos edam, quia disserendum quales deos receperitis? quantum uobis erubescendum? rideam uanitatem an exprobrem caecitatem, est admodum incertum. nam quot deos et quos utique producam? maiores an et minores?| ueteres an et nouicios? mares an et feminas? caelibes an et lecto iunctos? artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? ciues an et peregrinos? tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt, II ut dispici et distingui describique non possint. at quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit, et ideo, qui in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse( non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis), conpendium ab ipsa dispiciendi ratione sumamus, originem generis illorum retractando. origo enim una totius posteritatis. ea origo deorum uestrorum Saturno, ut opinor, signatur. neque enim si Varro antiquissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam refert, nobis excidisse, debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Ioue quam Caelum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus. et tamen Caeli et Terr ae originem omitto. erant undeunde, caelibes diu et orbi, ante-— quam mariti et parentes. longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem, denique simul coepit et Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapilliscere;! faciunt nuptias inter se. credo, aut Caelum descendit ad sponsam, aut Terra ascendit ad sponsum. concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa| θεὸς ἀθέως Saturnum, mira ratione. neutri parentum similis. sed et pepererit, certe ante Saturnum neminem procreauerunt nec nisi unam postea, Opem; exinde de subole cessatum est. nam Saturnus quidem Cealum castrauit dormientem. legimus Caelum genere masculino. ceterum quomodo pater nisi masculinus? sed et unde castrandum? falx illi. hoc scilicet aeuo? nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra uero orbata distulit, etsi adhuc iuuenili aetate, alii nubere. sed nec habebat Caelum alium. quid tamen, nisi illam Mare amplectitur? sed olet salsuginem; dulcibus est II aquis assueta. ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. sed ipse pubescens| sorori suae iungitur. nondum leges quae incesta prohiberent nec quae parricidium plecterent. itaque filios uirili sexu deuorabat; melius ipse quam lupi, si exponeret. timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. nato mox et abalienato Ioue saxum infantis ementiti deglutiuit. hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat in tenebris adulto oppressus regnoque priuatus est. hunc uobis patriarcham| deorum Caelum et Terra poetis obstetricantibus procreauerunt. sed eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam| argumentationem de Saturno interpretari tempus esse et ideo Caelum et Terram parentes ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore| omnia dirimantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. nominis quoque testimonium compellant: Κρόνον dict um Graece ut χρόνον. aeque Latini uocabuli a sationibus rationem deducunt qui eum procreatorem coniectantur, per eum seminalia caeli in terram deferri. Opem adiungunt, quod opem uiuendi semina conferant, tum et quod opere semina euadant. quae, oro, huius translatio nempe| uelim exponas. aut Saturnus fuit, aut tempus. quomodo Saturnus, si tempus? si ille, quomodo tempus? utrumque enim non potes corporale in eo existimare, quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate? quid corpus hominis aut fabulam hominis in sua specie, non in tempore| coli? quid sibi uult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque ideo, quia dicis hominem, uis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem uis fuisse. plane uester deus, om Saturnus in terris humanae qualitatis apud ueteres memorias recensetur. potest incorporaliter fingi quoduis quod non fuerit omnino, uacat fingendi locus ubi ueritas est. cum autem Saturnum constat uixisse, frustra demutatis; non conceditur uobis quem non negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. exstat apud litteras uestras usquequaque Saturni census. legimus apud Cassium Seuerum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quiue alii antiquitatum canos collegerunt. nec fideliora uestigia eius| quam in ipsa Italia signata sunt. nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae consedit, exceptu\' s ab Iano siue Iane, ut Salii uocant. mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno uocabatur. tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. ita si homo Saturnus, procul dubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum eorum filium dici, quorum possunt omnes uideri. quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem uenerationis gratia| appellet? an de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? proinde quia uenis| set peregrinus, repentino ubique inoleuit caelitem dici. nam et uolgo generis incertos terrae filios iactitamus. nihil allego de statu antiqui, qua ita rudes tunc agebantur et oculi et mentes hominum, ut cuius noui uiri aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et quidem primi. adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpen praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam| potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur. ante enim Sibylla quam omnis litteratura extitit, illa scilicet Sibylla ueri uera uates de cuius uocabulo daemo uatibus induistis. ea senario uersu in hunc sensum de Saturni| prosapia et rebus eius exponit: decima, inquit, genitura hominum| ex quo cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et Titan| et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii. si qua ergo uel uestris scriptoribus litterisue uestris superioribus, sed idcirco magis proximis quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. tenemus conpendium, in ceteros originis| praescriptionem, ne per singulos euagemur. qualitas posteritatis| a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena| de terrenis; gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus, natales cucurrerunt, patriae, sedes, regna, monumenta liquent igitur qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent.
2.13
Sed enim manifestis uis sua adsistit. quos a primordio possunt non asserere nisi homines fuisse, recipiunt in diuinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro et qui cum eo somniauerunt. hic igitur consisto: si sunt allecti dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, sapientia uestra esse concedatis iam necesse est aliquem summum dominatorem habentem allegendi potestatem et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest in quo non ipse dominetur. ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, age, quid deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt? aut si nemo est qui deos fecerit, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? ita nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam diuinitatis. perspiciamus itaque causas allegandae mortalitatis in caelum. harum duplicem rationem credo proferetis. aut enim ille, quisquis id praestans, facit, ut habeat uel amminicula uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum nimentate, conferens dignis quibusque. aliud quid suspicare non datur. nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. sed neque hoc potest com! petere numini, ut est tanta ei potestas, ut scilicet deum ex non deo faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera uel adiulmento quorundam et quidem mortuorum, quod mirum, cum ab initio sibi immortales instituere potuisset. nec diutius de his argumentatus conquiret qui humana diuinis comparauit. sane quae posteior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum diuinitatem tribuerit. sed si ita est attributa, si pristinis uiris| caelum propter sua merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus| eo honore fuit. nisi si capere iam locus non potest. tantis uidelicet priuilegiis caelestia meruerit antiquitas. ergo an meruerit retractemus.| qui ait meruisse, proponat ipsius merita. si quid in cunabulis admissa temporalitatis ualent ad suffragium diuinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. furtiuus infans uester Iuppiter indignus et tecto et ubere humano, meritoque in Creta| proles† tam mala manebat. adultus denique qualemcunque genitorem regno priuat felicissimum, regem aurei scilicet saeculi, sub quo laboris, inopiae nescia laetaque pax quiescebat, sub quo, nulli subigebant arua coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat. sed oderat patrem incestum et comestorem eius et aui quondam castratorem. ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic pri; mum illud dictum putem: τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον. tam pius pater quam pius filius. si iustis etiam tunc legibus ageretur, in duos culleos diuidi Iouem decuit. post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leuiora, id est adulteria se et stupra diffundere? de quo poetica sic lusitauit quomodo Ilfere, quando, de fugitiuo palam factum, solemus et operam eius percontationi| alienae abusiue nundinare, modo in pretia luxuriae eum figurando, tamquam si bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem aureum\' pergulis immiserit id est aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsas,| in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantauerat. adeo non fabulae istae sunt de fastidiosissimis foeditatibus atque summis flagitiis compositae? aut forsitan non lasciuiores inde euadant mores atque ingenia hominum? quos quomodo daemones, malorum angelorum proles emissa iam pridem a fide per incredulitatem et fabulas similes auertere studuerint, hic non est nobis extensius agendum. si enim et regibus et principibus et proseminatoribus suis morata plebs eadem quidem non erat natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. illorum uero quanto deterior qui non melior? priuato enim titulo Iouem Optimum uulgo appellaltis, et est Vergilii aecus Iuppiter. omnes perinde incesti in suos, impudici in extraneos,| impii, iniusti. cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri non fuit dignus.
2.14
Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab ho receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. de ipso quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uoluntate meritis addicunt diuinitatem. si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? nonne ludo puniti, uel etiam ad munus dati arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias confilciunt? si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere?|| Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius, maritimorum praedonum uictor, ipsam qui nec Ostiam saluam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque in unum angulum Byrsae Cartha a Scipione caesi fuere? quo magis Scipio quam Hercules obtinendus diuinitati deputatur. adicite potius titulis Herculaneis| stupra puellarum, uxorum et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum. adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum?| qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit| ut inhonesta morte moreretur? hunc uos de pyra in caelum subleuastis,| illa facilitate qua et alium ignis ex diuini ui confectum, qui pauca ee| ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. is Apollinis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos( uel potius, spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine haustus est. malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in artificem. sedenim Pin darus meritum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri in eo dicit uindicatam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortuos autem ad uitam praeuaricatione uenalis medicinae agebat. dicitur II etiam mater eius eodem casu obisse, Lmeritoque quae tam periculosam mundo, bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse. et tam en Atheni scient eiusmodi deis sacrificare. nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. quasi non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. quidni? si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem| obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?
2.15
Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. sic opinor digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmoduni et Iouis exoletus. sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis. differo de his quos in oraculis colitis; habet testimonium hoc diuini. quid? et tristitiae deos arbitros esse uoltis, ut sit Viduus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros cludi non admittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanim et, item Orbana,| quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. ut cetera transuolem, etiam locorum urbis uel loca deos arbitramini, Ianum Patrem( et diua arquis est Iana) et montium septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui in isdem locis aras uel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno loco aut mercedibus habitant. taceo Ascensum a scansione et Cliuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardi nibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos Apollud uos numilnum ianitorum adorantur. quid enim magnum? cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et etiam in carcere? innumeris| itaque proprus caelum impletur his aliisque Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit. immo cum priuatim apud Romanos dei putentur quos supra signauimus nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni genere| humano et in omni gente proueniunt, ubi praedes eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?
2.16
Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstrauerunt. quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne con- fitemini prius fuisse quae inuenirentur? cur ergo non auctorem poltius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? priusquam qui inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, cuius uere est ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inue nit et illud ipsum quod inueniretur. ficum uiridem Romae nemo nouerat Africanam, Cum Cato senatui intulit, ut quo iam prouincia hostilis esset, cui subligendae semper instabat, exprimeret. cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae prouolgauit. potuerunt mihi nouorum apud Romanos pomorum inuentores hi meruisse praeconium diuinitatis. tam uanum hoc quam etiam propter artium Commenta deos haberi. quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? quaeso uos, an non omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quotidiano| ubique instruente nouitatem? atque adeo quos ob artes sanctificatis, laeditis in ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis.
2.17
Denique religionis uestrae tutoribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas II uoluit, posteritas credidit, nobis superest adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis, praesumptio, cui aduersus uos, nationes, congredi halbemus, propterea scilicet Romanos totius orbis dominos atque arbitros factos fuisse, quod officiis religionum meruerint dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis praeualeant. nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc imperium. unus Romanorum destinatus a suis deis dominationi populus. peregrinos enim non putem extraneo potius populo factum uoluisse quam suo, ut fierent deserltores et destitutores, immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilita ti sepultique sunt. ita ne Iuppiter quidem Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem. nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret Lquae Iouis cineres texit? uellet Iuno Punicam urbem, posthabita Samo dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? quod sciam hic illius arma, Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque. misera aduersus fata non ualuit! nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedenibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. sed dei isti conferendi regni in potestate non sunt. si regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto et homines, regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur. ita qui seruit, et dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum libera lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo perdidit. quid timebat deus uerum constanter praenuntiare regno excidendum ei esse? aucti potestate regnandi quoque ueluti urbes suas tueri unquam potuissent! si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit? uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? seruant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit.| atqui non post summum imperium auctis iam rebus superstitio quaesita est? etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res uestras diuina frustrabant. frugi religio et paupertina supersti tio;| altaria temeraria et uasa sordida, et nidor paruus ex illis, et deus ipse nusquam. ergo non ante religiosi quam maiores neque ideo maiores, quia religiosi. atquin quomodo| summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis quaesitum uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? nisi fallor enim| omne regnum imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. porro laeduntur uictoribus et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et ciuium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et| sacrorum. tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde de deis| quot de gentibus triumphi. manent et simulacra captiua, et utique si senti uictores suos, non amant. sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. itaque quorum fastigium per uictorias adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, siue crescendo laesores religionis siue laedendo creuerunt. regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii;| est et adh uc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum morabantur,| donec postremo Romanis,| cessit uniuersa paene dominatio. sors temporum ita uolutauit regna. quaerite quis temporum uices ordinauit. idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam tamquam pecuniam de multis nominibus exactam| in unam arcam congregauit. quid de ea statuerit sciunt proximi ei.