Adversus Marcionem
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat2
2.1
Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\' Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse.— sic quoque, dum alium esse non constat— tanto qualemcumque sine controuersia haberi deceret, adorandum potius quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum.[ uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut+ ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?
2.2
at nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui( in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem,[ quae deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse( Esaias.) iam[ apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus et scientiae quis demonstrauit ei? cui et apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae dei, ut( in) inuestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et( in) inuestigabiles uiae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores diuinitatis, dicentes:\' sic non debuit deus\' et:( sic magis debuit), quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et inualidum dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei? aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat.[ a primordio.\'
2.3
Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum. i iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem. I non utique repentinam, nec obuenticiae[ bonitatis] nec prouocaticiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto ab ea,( ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed( est) aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
2.4
Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est aliquam[ postmodum] molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis. possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum— iam tunc de mundo in ecclesiam—; eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia. cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua die autem ederitis, morte moriemini. benignissime enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.\'
2.5
Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis:( si deus bonus et praescius futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt, hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. qui uniuersa utique( et) disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.
2.6
Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte praestari ab homine,— quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente. institutioni non seruiente— ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae,\' proinde ut et contra malum— nam et illud utique deus prouidebat— ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum; constituenda est. post( e) factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet( eius,) quod ipsa commisit.-
2.7
Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum,- quis enim aduersus se permittet aliquid?— qu- antum uero in homine, secundum motus libertatis ipsius,— quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur?— igitur consequens erat, uti deus secederet a libertate semel\' concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion: o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet.( in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui obsequi noluisset, non( deus.) aut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore, et grauitatem[ et patientiam] et fidem( in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.
2.8
Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui( et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt,— qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis— quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset— si grauis lex— inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur.
2.9
Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus.[ aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus,( id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis,[ anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris. hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori? si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.
2.10
Sed et si[ non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli,— qui facit,( inquit,) angelos spiritus— ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et( hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris— hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium—: in deliciis paradisi dei tui natus es;— illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium conditionum et excultus omni gloria angelica et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae, exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium. I ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.
2.11
Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat,■— crescite, tantum, et multiplicamini— sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.
2.12
Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum iudicauit ex bonis faciendum,[ quia] cum bonitatis consilio iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam.[ et] inter arborem agnitionis[ mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae in domino inuenta sit arbitratrix operum eius.
2.13
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia-, bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit: diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.
2.14
Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic respondeam haereticis.\' ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis.
2.15
Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas[ ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret,[ sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat.
2.16
Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici; accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet uocabulis communicare uideantur,— nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. quia de appellatione sociantur— quanta erit diuersitas diuini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur enim, sed non*, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam propter t non respicientes et praestantiam propter merentes et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more.
2.17
Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt, quam( ut) semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere: non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro parcitur egenis cedendo locum,( cum) boui etiam terenti uincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.
2.18
Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu( tel\' e concu) piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum+ desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione frigescunt;— manducauerat enim populus et biberat et surrexerat ludere— proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris faciendo delinqueret.
2.19
Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et non comminuentur. redimet dominus animas seruorum suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.
2.20
Sed enim sepiae isti, quorum( in) figuram illud quoque pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt. tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque, Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud auri et argenti,( si) sexcentorum milium operae per tot annos uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.
2.21
Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem. opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit, diebus operare et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est. ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre neque cotidianum opus uideri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem. nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate. sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant.
2.22
Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas.[ idolatriae scilicet substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit titulus officii? at si cliens ei munera( uel) ultro uel etiam indicta ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio, nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuorum?*** plenus sum et sollemnitates et dies festos et uestra sabbata dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum.% quae administranda praescripserat.
2.23
Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam( et) bono et iudici conuenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et numquam adlegetur. ceterum si** idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat.
2.24
Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro non semper. euenit enim( et) in bonis factis paenitentiae confessio, ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis— dignissime adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem et miserescentem. patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. et quia et Marcion defendit arborem bonam malos; quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominauit***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israhel in duas partes, et non conuertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, haec itaque definitio in omnibus aliam formam diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri ostendimus.
2.25
Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam.( inclamat deus: Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum+ domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi, ubicumque Adam,( et) ante euocationem uiseretur, tam latens quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel horti tui lepus aut furunculus non latet:( et) deum puta, de sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse. stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis audisset,[ sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno uitae et uiuat in aeuum. interponens enim( et nunc\', praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit( nec) ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo, ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur, si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet ex ignorantia incertus et scire cupidus. an( et) hic sonus pronuntiationis necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et ille descendit, ut quod uellet efficeret.
2.26
Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis?\' immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.
2.27
Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem,— quamquam et cum haereticis non multo diuersa congressio— sed quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio[ iam inde hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae salutis. conuersabatur deus( humane,) ut homo diuine agere doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si tamen saeuum.
2.28
Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si+ non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam( euim) traditorem non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.
2.29
Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antithesis retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare* quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim( cum) deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.