Adversus Praxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 64 Advpra
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
-- Praxeas Phryx ex Asia oriundus, fidei caussa in carcerem conjectus olim, ob cujus aerumnas, non admodum memorandas, animo multum intumuerat; de Ecclesia tamen egregie meritus erat; cum enim Pontifex( Eleutherius aliis, aliis Victor dicitur) Montanistas, qui in transmissa fidei professione catholicos se ferebant, jamjam communionis litteris donare vellet, Praxeas ex Asia tum adventans vulgatos ea in provincia Montanistarum errores aperuit, effecitque, ne homines illi pontifici optimo illuderent, suus demum fastus miserum perdidit: dum enim martyris titulis nunquam non gloriatur, communem eum superbis omnibus sortitus est exitum, novae sectae infelix conditor; unum enim Deum ita agnovit, ut omnem personarum, distinctionem tolleret, asseverare ausus, ipsum Patrem carnem sumpsisse, in crucem actum, et ad suam hodie dexteram considere. Sectatores illius Patropassiani aut Monarchici dicti, quod unam duntaxat sanctissimae Trinitatis personam statuerent.
1.2
Praestantissimum, quod certe post lapsum suum scripsit, est illud contra Praxeam, quo fidem Trinitatis suscipit defendendam, de hac etenim Montanistae ab Ecclesia catholica non dissidebant. Vocabulo Trinitatis hoc in opere Septimius expresse utitur, et fraudem patefacit haereticorum monarchiae nomen usurpantium ut unicum omnipotentem mundi creatorem se vindicare rudioribus suadeant, dum interim de unico haeresin faciunt. Ut Patris et Filii personarum distinctionem evincat, oportet, inquit, totum de Filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit... Ante omnia Deus erat solus.... quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum rationem suam, verbum, sapientiam; quam postea ad extra emisit, et factus est sermo exterior. Sermonem appellandum censet Verbum Dei Tertullianus, solum post extrinsecam ejus prolationem, seu manifestationem in universi creatione factam juxta antiquissimorum theologorum loquendi phrasin et modum; fatetur tamen Sermonem in primordio apud Deum fuisse. Nam etsi Deus nondum Sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae Sermonem mox erat dicturus. Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia. Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo inventa fuerint. Uno verbo, perspicue in hoc tractatu Ecclesiae fidem de Trinitatis necnon Incarnationis mysteriis explanat. LUMP.