Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adversus Praxean
TertullianPrax 3 · opp-lat2More by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
1
Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis suis super te,- utique pater- ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid mendacium euangeliis exprobrabit dicens:( uiderit Matheus et Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo,( homo) et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit. fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.
2
Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum, sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens patrem et filium et spiritum,— tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie,— unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur.( qui) quomodo numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus demonstrabunt.
3
Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat.\' monarchiam\', inquiunt,\' tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant.[ sed monarchiam sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo. quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam( alienorum) a substantia. tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.
4
Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde( de) puto quam a patre per filium. uide ergo, ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius,— scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum— cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. uidemus igitur non obesse monarchiae,[ filium] etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet,( si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item qui subiecit( et cui subiecit) duo sint necesse est.
5
Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis, et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat,[ antiquiorem haberi] quia non sermonalis a principio sit rationalis deus[ etiam ante principium] et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum ratione enim sua cogitans atque disponens( sermone,) sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas, ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus. sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo est; quodcumque senseris,( o) ratio est. loquaris illud necesse est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo.[ per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius hoc[ agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris?[ quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse. habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem, quem secundum a se fecerat agitando intra se.
6
Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi ut secundam personam conditam: primo dominus creauit me initium uiarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et generans. dehinc adsistentem eam( in) ipsa operatione cognosce: cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius. iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas suas( socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
7
Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum patrem sibi faciens, de quo procedendo*, filius factus est, primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: filius meus es tu,( inquit,) ego hodie genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus condidit me initium uiarum in opera sua; ante omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per substantiae proprietatem,( ne) ut res et persona quaedam uideri possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.( aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, quod uacuum et inane est( si) uacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum filium agnosco, secundum a patre defendo.-
8
Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret. prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis, si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab. eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium. nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit. nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit.
9
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem et alium filium et alium spiritum,— male accipit idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian monarchiae adulantes— non tamen diuersitate alium filium a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione, quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius ab alio( alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo modicum quid citra angelos. sic et pater alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per quem fit. bene, quod et dominus usus hoc uerbo in persona paracleti non diuisionem significauit, sed dispositionem: rogabo enim, inquit, patrem, et alium aduocatum mittet uobis, spiritum ueritatis, sic alium a se* paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio propter oikonomiae obseruationem. ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne alius ab alio( alius) est? utique enim omnia quod uocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc uocabuntur, et permiscere se diuersitas uocabulorum non potest omnino, quia nec rerum. quarum erunt uocabula. est, est, non, non; nam quod amplius est, hoc a malo est.
10
Ita ut pater, et filius est, et( ut) neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt.( ipse se\\ inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater, si filium habeam, filius,[ ero] si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo, ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat? et: impossibilia apud saeculum possibilia apud deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut confundat sapientia: legimus omnia.( ergo>, inquiunt,( difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus. quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideo( quo) que credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset, deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit.[ oportebat enim et miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit. et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.
11
Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro» semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum:\' eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronuntiatum alibi:\' dominus dixit ad se: filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et:\' ante luciferum generaui me\'; et:\' dominus condidi me initium uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri,— ueritus autem semetipsum et suam ueritatem— et ideo ueracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? sed et omnes paene psalmi,( qui) Christi personam sustinent, filium ad patrem[ id est Christum ad deum] uerba facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec dicit dominus domino meo Christo, item per eundem ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas euoluere, cum et in singulis capitulis( sunt) plenam maiestatem et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem[ nunc] a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.
12
Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse:\' faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur. quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? immo, quia iam adhaerebat illi[ filius] secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiauit:\' faciamus\' et\' nostram\' et\' nobis. 1 cum quibus enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem, qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit inter personas:( et fecit) deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. cur non( suam,) si unus qui faciebat, et non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior, imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem, nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum: et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. qui si( et) ipse deus est secundum Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine, ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum,( etsi) ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum. qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet, fieri per eum,( cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi iuberet.
13
Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in aeuum;** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat et hic duos deos.[ pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt et post te sequentur uincti manibus et ad te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim dicendo\' deus in te\' et( tu deus\' duos proponit: qui erat in Christo et[ spiritum] ipsum. plus est, quod( et) in euangelio totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat, et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est?\' brachium\' enim\' tuum\', non\' domini\' dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse,\' ergo\', inquis,\' prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\ absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto,— secundum rationem oikonomiae, quae facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est— duos tamen deos et duos dominos numquam ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam( ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur, quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et ad domini,— nemo enim alius praeter unus deus et dominus praedicabatur— et futurum erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis. nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.
14
Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te: non potes uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus autem et a multis deum uisum et neminem tamen eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem[ deum] secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem diuinitatis. nam( et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum uiderant,— deum enim nemo uidebit et uiuet— aut. si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non uiuet. aut( si) scriptura( non) mentitur, neque cum inuisum neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem( et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat( a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione,[ iam nunc et quia deus et sermo et spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum,— nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio uisum cum illo Moysen colloquentem— apparet retro semper in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur? si erat quae uisa est,— uidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea— alia debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid filius quidem uidebatur,— etsi facie, sed ipsum hoc in uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest— faciem autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere:( facies mea est ille homo\', et:\' faciem mihi praestat\'? pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater. nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est, merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput enim Christi deus.
15
Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne? atquin si idem ante carnem inuisibilis, quomodo uisus etiam retro inuenitur ante carnem? aeque si idem post carnem uisibilis, quomodo et nunc inuisibilis pronuntiatur ab apostolis. nisi quia alius, quem, et retro uisum in aenigmate, plenius uisibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est. alius, quem numquam quisquam uidit,[ nisi] pater scilicet, cuius est sermo? denique inspiciamus, quem apostoli uiderint. quod uidimus, inquit Iohannes, quod audiuimus, oculis nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt de sermone uitae. sermo enim uitae caro factus est. auditus et uisus et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum, in primordio apud deum patrem, non( deus) pater.[ apud sermonem] nam etsi deus sermo, sed, quia es deo deus, apud deum, quia cum patre, apud patrem. et uidimus gloriam eius, tamquam unigeniti a patre. utique filii, scilicet uisibilis, glorificati a patre inuisibili. et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuuaret aduersariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum uidisset. ad distinguendum inter inuisibilem patrem et filium uisibilem superdicit ex abundanti: deum nemo uidit umquam. quem deum? sermonem? atquin: uidimus et audiuimus et contrectauimus de sermone uitae praedictum est. sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo. unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit. ipse et auditus et uisus et, ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem uidit. nonne, inquit, uidi Iesum? Christum autem( si) et ipse deum cognominauit: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aeuum, ostendit et ipse uisibilem deum filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. de patre autem ad Timotheum: que m nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, exaggerans amplius: qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, de quo et supra dixerat: regi autem saeculorum, inmortali, inuisibili, soli deo, ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem, quem mortuum contestatur secundum scripturas et a se nouissime uisum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Iohannes et Iacobus sine rationis,[ et amentia, qui] credo, morituri ibidem, si non passuri filii gloriam, sed patrem uidissent. deum enim nemo uidebit et uiuet. si haec ita sunt, constat eum semper uisum ab initio, qui uisus fuerit in fine, et eum nec in fine uisum, qui nec ab initio fuit uisus, et ita duos esse uisum et inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu est, uidens pei- ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est nihil.
16
Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit, ex quo[ a primordio] sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et: omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in, uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum,( cum) et retro tale quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten- ogans Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat,( coronabat) utique filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum— aduersus prophetam dicentem: deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?— et ita, unum deum semper egisse*, id est patrem, quae per filium gesta sunt,
17
facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura: benedictus qui uenit in nomine domini, utique filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens.( altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt. cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est, uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus( omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi[ filii] dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego dominus, qui est et qui fuit et( qui) uenit, omni-. potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit** omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.
18
Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. inquiunt,( inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum, etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idolatriam** tam nationum quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum quo caelum solus extendit.
19
( Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam,[ fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam autem praeter filium dicit, qui est[ Christus] sophia et uirtus dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua( a) ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii\' erit uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus,( primus) non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.
20
Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus et in( pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in pauciora.
21
Aspice itaque, quanta praescribant tibi etiam in euangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Iohannis euangelizatoris demonstrat, quid retro fuerit qui caro fieri habebat: in principio erat sermo, et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius apud quem fuit, alius sermo dei, alius deus,— licet et sermo deus, sed qua dei filius, non qua pater— alius per quem omnia, alius a quo omnia. alium autem quomodo dicamus, saepe iam edidimus: quo alium dicamus necesse est non eundem,—( non eundem) autem non quasi separatum—: dispositione alium, non diuisione. hic ergo caro factus est, non ipse, cuius erat sermo. huius gloria uisa est tamquam unici a patre, non tamquam patris. hic unicus sinum patris disseruit. non sinum suum pater. praecedit enim: deum nemo uidit umquam. idem et agnus dei ab Iohanne designatur, non ipse, cuius est dictus. certe filius dei semper, sed non ipse, cuius est filius. hoc eum Nathanahel statim sensit, sicut et alibi Petrus: tu es filius dei. hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaheli quidem respondens: quia dixi: uide te sub ficu, ideo credis, Petrum uero beatum adfirmans, cui non caro neque sanguis reuelasset quod[ et patrem] senserat, sed pater qui in caelis est. quo dicto utriusque personae constituit distinctionem: et filii in terris, quem Petrus agnouerat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro reuelauerat quod[ Petrus I agnouerat[ dei filium Christum]. cum in templo introiit, aedem patris appellat, ut filius. cum ad Nicodemum dicit: ita, inquit, dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat, sed habeat uitam sempiternam. et rursus: non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluus sit mundus per eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. Iohannes autem, cum interrogaret qui de Iesu, cur tingeret: pater, inquit, diligit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credit in filium, habet uitam aeternam; qui non credit in filio dei, non uidebit deum, sed ira dei manebit super eum. quem uero Samaritidi ostendit? si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstrauit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. exinde discipulis: meum est, inquit, ut faciam uoluntatem eius, qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos de paralytici sanitate: pater meus usque modo operatur, et ego operor. pater et ego filius dicit. denique propter hoc magis Iudaei illum interficere uolebant, non tantum quod solueret sabbatum, sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. tunc ergo dicebat ad eos: nihil filius facere potest a semetipso, nisi uideat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius facit. pater enim diligit filium et omnia demonstrat illi, quae ille facit, et maiora istis opera demonstrabit illi, u t uos mirem ini. qu omodo enim( pater) suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. qui non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. amen, amen dico uobis. quod qui audit sermonem( meum) et credit ei, qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet. sed transit de morte in uitam. amen dico uobis, quod ueniet hora, qua mortui audient uocem filii dei, et cum audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit uitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, sicut et filius dei per spiritum eius. adhuc adicit: ego autem habeo maius quam Iohannis testimonium; opera enim. quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. subiungens autem: neque uocem eius audistis umquam neque formam eius uidistis, confirmat retro non patrem. sed filium fuisse qui uidebatur et audiebatur. denique dicit: ego ueni in patris mei nomine, et non me recepistis. adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. interrogantibus autem quid facere debeant respondit: ut credatis in eum, quem deus misit. panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se uenire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed ut patris faceret uoluntatem; uoluntatem autem patris esse, uti qui uiderit filium et crediderit in eum, uitam et resurrectionem consequatur: neminem porro ad se uenire posse, nisi quem pater adducat; omnem( autem,) qui a patre audisset et didicisset, uenire ad se, non quasi patrem aliquis uiderit adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem. per quem docti fiant, at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis offert, si uelint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? quo discedimus? uerba uitae habes, et nos credimus, quod tu sis Christus. patrem illum esse an patris?[ Christum].
22
Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia apud illum sum. non dixit\' quia ipse sum\' et( ipse me misi\' sed\' ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse solum— sed ego, inquit, et qui me misit pater— nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non cognouisse illos quod de patre dixisset,— qui me, ait, misit, uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor in mundum— cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit( pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni.- et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine—( et:) ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus— utique dei, nam usque M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia numquam Christus pater scriptus est uenturus- loquor, inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum dei. de ouibus etiam suis*, quod nemo illas de manu eius eriperet, pater enim,( inquit,) quod mihi dedit maius, est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant primo< ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in nouissimo\' sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est, tunc, quod( unum sumus\', non( unus sumus\'( dicit.) si enim dixisset:\' unus sumus\', potuisset adiuuare sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur, et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens. non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est: ego dixi, uos dii estis,**« et non potest solui scriptura, quem pater sanctificauit et misit in mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit: filius dei sum? si non facio opera patris mei. nolite credere; si uero facio et mihi credere non uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus unum esse patrem( et filium.) adeo totum hoc perseuerabat inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur.
23
Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: pater, inquit,— utique filius— gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde,— scilicet suffecerat filii ad patrem uox— ecce ex abundantia respondet de caelo pater:[ filio contestatur: hic est filius meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater:** mihi thronus.* minorauit filium modico citra angelos, ad terram demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso postulando a patre,( si) filius erat pater, aut iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat( filius?) ut sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit, qui me misit,— quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est— et qui me conspicit. conspicit eum qui me misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar;— dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem- quae ego loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et( si) glorificatus iam— uirtute uero et sermone— et ante Iesus, et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox( glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.
24
Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse( se)— hoc enim solum discuti oportet— quasi patrem, an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et pater unum sumus;— quare? quia ego ex deo exiui et ueni— et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, per quem pater et uideretur in factis et audiretur in uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo subicit: non credis, quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse:( non credis, quia ego sum pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non credis, quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non sunt mea,— utique quia patris— pater autem manens in me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu uidebatur.
25
Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis quo[ pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. uade autem ad fratres meos— quibus et in hoc( se) filium ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset— et dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.
26
Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia nunc interponam, quae( de) natiuitate dominica fidem confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas praeualebit.\' nempe\', inquiunt,( filius dei deus est,**« et uirtus altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret:( deus superueniet\', et\' altissimus obumbrabit te\'? dicens autem( spiritus dei\', etsi spiritus dei♦*, tamen non directo deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod( si) deus dei tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus deus, qua ex ipsius dei substantia[ quae et substantiua res est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia.( ut) et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.
27
Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius.( alius) pater, quia filius Iesus, et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur.\' ecce/ inquiunt,\' ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur sanctum uocabitur filius dei. caro[ itaque] nata est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum,[ et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini. omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus— sermo enim desiit esse qui caro factus est— neque homo[ caro] caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque neutrum( dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis,[ cum deum et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et[ sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum.?< sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,— de Christo enim differo— et adeo salua est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua[ est]. quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro est et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.
28
Nunc de Christo. facis patrem. stultissime, qui nec ipsam uim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus et non appellatio potius; unctus enim significatur. unctus autem non magis nomen est quam uestitus, quam calciatus. itaque Christus accidens nomini res. an tu, si ex aliquo argumento uestitus quoque uocaretur Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque legum filium dei diceres, uestitum uero patrem crederes? si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. aut si a semetipso, proba. sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum: conuenerunt enim uniuersi in ista ciuitate aduersus sanctum filium tuum( Iesum,) quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. ita et filium dei legum contestati sunt et filium a patre unctum. ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non pater, qui filium unxit. sic et Petrus: firmissime itaque cognoscat omnis domus Israhel, quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc legum, quem uos crucifixistis, Iohannes autem etiam mendacem notat eum, qui negauerit Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem, qui crediderit Iesum esse Christum. propter quod et hortatur, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu Christo. sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum legum Christum. cum ad Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sed per legum Christum et deum patrem. et habes( per) totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum, filium patris, et legum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine dei filium. nam exinde,[ eo iure] quo utrumque nomen unius est, id est dei filii. etiam alterum sine altero eiusdem est. et siue Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, siue solummodo Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus. quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est. alterum accidens, quod ab unctione conuenit, dum tamen Christus filius sit. non pater. postremo: quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi. si Christi nomen patri adscribat! si enim Christus pater deus est, qui dicit: ascendo ad patrem meum et patrem ues. trum et deum meum et deum uestrum, utique alium patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est. alius est, qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum. et si adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt in unum aduersus( dominum et aduersus) Christum ipsius, alius erit dominus, contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. et si haec dicit dominus domino meo Christo. alius erit dominus, qui loquitur ad patrem Christum. et cum apostolus scribit: uti deus domini nostri Iesu Christi det uobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu charismatum spiritalium largitor. certe, ne per omnia euagemur, qui suscitauit Christum suscitaturus[ est] et m. ortalia corpora nostra tamquam alius erit suscitator quam pater, mortuus et[ pater] suscitatus, si Christus, qui est mortuus, pater est.
29
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum, filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo, inquis, et nos eadem ratione( patrem mortuum) dicentes qua uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex lege in filium competit,- quia ch ris tus pro nobis maledictio factus est, non pater-[ Christum] in patrem conuertentes in patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita( de) quo non capit. blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam hoc modo sperant,— concedentes iam patrem et filium duos esse— si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem( in) coDlpassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione, qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne. t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.
30
Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam:( quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti\'? ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? sed haec uox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui sic filium reliquit, dum hominem eius tradidit in mortem. hoc et apostolus sensit scribens: si pater filio non pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiauit: et dominus eum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum tradit. ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit et statim obiit; spiritu enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas, filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. hic sedet ad dexteram patris, non pater ad suam. hunc uidit Stephanus, cum lapidaretur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et uenturus est rursus super nubes caeli talis, qualis et ascendit. hic interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum. tertium nomen diuinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oikonomiae interpretatorem., si quis sermones nouae prophetiae eius admiserit et deductorem omnis ueritatis, quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.\'
31
Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere. ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum, qiud enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus euangelii, quae est substantia noui testamenti statuens legem et prophetas usque ad lohannem, si non exinde pater et filius et spiritus sanctus, tres crediti, unum deum sistunt? sic deus? uoluit nouare sacramentum, ut noue unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis Domi nibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. uiderint igitur acti christi, qui negant patrem et filium. negant enim patrem. dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt. auferendo quae sunt qui uero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo. nos credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo: qui filium non habet, nec uitam habet. non habet autem filium qui eum alium quam filium credit.

Intertext edge

Open linked passage

Note