Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adversus Valentinianos
TertullianVale 1 · 65-advvalMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 65 Advval
1.1
Prooemium.
1.1
Haeresim Valentini erupisse sub Antonio Pio, imperium adepto anno 138, affirmant Tertullianus ac Theodoretus. Fuit autem Valentinus Phraebonites patria, ex maritima Aegypti ora, platonicae sectator philosophiae, imbutus Graecorum artibus, ac figmentis, atque, ut sui jactabant, auditor Theodadis, discipuli Pauli apostoli. Natum Valentinum censet Massuetus( Dissert. in Iren., num. 7) anno Christi 85, denatum vero 158. Scripsisse fertur Valentinus psalmos nonnullos, epistolas item a Clemente Alexandr. in II et III Stromatum libris laudatas, quarum epistolarum una inscribitur ad Agathopodem diaconum anthiochenum, ut opinantur Grabius et Caveus. Edidit Valentinus etiam homilias atque opus inscriptum: Πόθεν τὰ κακὰ, id est, Unde mala, cujus operis fragmenta exstant apud laudatum Clementem, lib. VI, et Epiphanium, haeres. XXXI. Evangelium scripsisse proprium nemo nisi auctor novem posteriorum capitum libri de Praescriptione refert. Ab Ecclesia catholica defecit, quoniam episcopatum, cujus ardebat desiderio, consequi non valuit, uti adversus eumdem Valentinum, cap. IV, tradit Tertulllianus. Relicta Alexandria Valentinus Romam venit, sedente Hygino, ibique commoratus est usque ad Anicetum. Praeter D. Irenaeum, Tertullianum, Epiphanium ac Theodoretum, plura de Valentinianis scribunt Massuetus, Natalis Alexander, Beausobre, Semlerus, nec non Valcheus( Kezergeschichte, I, Band), et Ittig.( Diss. de haeresiarchis, sect. II, cap. 5, et ejusdem Dissert. appendice ad sect. II, cap. 5). Ac demum recentius Matter. Etsi vero fabulosa Valentini haeresis sola descriptione sui appareat absurdissima, fuere tamen nonnulli qui ipsum Valentinum orthodoxum existimarunt, ut abbas Faydit, qui edidit Dilucidationem doctrinae priorum saeculorum; multaque ad Valentini systema emoliendum Manichaeorum historiae inseruit etiam Beausobre.
1.2
Porro certo certius est Tertullianum, dum suum adversus Valentianianos librum elucubravit, eam prae oculis habuisse sancti Irenaei, episcopi Lugdun., librorum adversus haereses interpetationem latinam, veterem et vulgatam, quam, ad usque tempora nostra servatam, Irenaeo ipso vel adhuc in vivis superstite, vel nuper erepto, editam fuisse constat. Quisquis Irenaeum latinum cum Tertulliano contulerit, in promptu deprehendet hunc adeo vestigia illius premere, adeo verbis ipsis, verborumque figuris et ordini adhaerere, ut id unum sibi proposuisse videatur eadem paucioribus contrahere; iisdem saepe servatis verbis, immixtis tamen pro more dicteriis quadam afri ingenii procacitate propalatis.
1.3
Haec plurima hinc et inde loca similia sedulo colligenda, ac ut facilius ea lector conferre queat, in notis adponenda curavimus. Nec jam, ni fallor, nemini ambiguum erit praeivisse Tertulliano Irenaeum, ac proinde perperam ea in dubium revocasse, et inter spuria repudiasse Johann. Salomom. Semlerum, vivum, si quis unquam, ad omnia fere venerandae antiquitatis monumenta ex auctoritate sua dejicienda profecto natum; hic enim in Historica Isagoge ad Baumgartenii Polemicam, in Prolusione de cavenda molesta sedulitate sacra ad corrigendas quasdam Irenaei et Tertulliani sententias, et in Dissertatioe de varia et incerta indole horum librorum Tertulliano Halensi adjecta, fidem Irenaei minuere ejusque libros in suspicionem νοθείας adducere tentavit; ut defensionem illorum suscepit celeberr. Valchius, theologus gottingensis, in novis commentariis Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis( T. V, part. 100, ann. 1774- 1775; Lumper., lib. cit., cap, II, art. 1, p. 218.) EDD.
1.4
Caeterum Tertulliani esse librum hunc adversus Valentinianos vel inde constat, quod cap. XVI, nominatim libri adversus Hermogenem meminerit, quem ejus esse constat. Et vero scripsisse illum adversus Valentinianos luculenti sunt testes B. Optatus Milevitanus, lib. I, adversus Parmenian. Donatistam, et Vincentius Lirinensis, lib. de Prophan. haeres. novitate. Visus fuit etiam jam olim MS. a Trithemio et Politiano, et inter primos a Rhenano editus primum scholiis, deinde et annotationibus ita illustratus, ut nusquam diligentior fuerit. Non contemnendam tamen esse nostram postremam hanc recognitionem, idque ex B. Irenaei, lib. I, cap. 1, et aliquot sequentibus, eoque tam graeco apud Epiphanium, quam latino juxta versiones varias, et tribus Vatic. MS. exemplaribus, colliget facile lector, ex iis quas majoris adhuc lucis gratia adjecimus annotationibus, Argumento, imo et Catalogo Aeonum ac situs ipsorum delineatione apertioribus. PAMELIUS.
1.5
Opportunior sane se dabit occasio de immensa farragine ΓΝΩΣΕΩΣ in genere ac de arduo themate Valentiniano in specie uberius disserendi, ubi de praestantissimis Irenaei adversus haereses libris dicendum erit. Nobis igitur, pro more, moduloque nostro, sufficiat haec pauca, prooemii instar, praelibasse, pauculaque addere hinc inde desumpta, sive ex Pamelio, sive ex Massueto, addere, quibus, antequam librum hunc, obscurum sane et intellectu impervium, aggrediamur, lectori, praeluceat tum interpretatio nominum Aeonum Valentini, tum syntagma gnoseos ex ejusdem hypothesi concinnatum. EDD.

Intertext edge

Open linked passage

Note