Adversus Valentinianos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 65 Advval
2.1
NOMINA AEONUM ET DEORUM VALENTINI, IMO CRIMINUM POTIUS QUAM NUMINUM, ALIORUMQUE EODEM PERTINENTIUM.(EX EDIT. PAMELII.)
2.1
De his nominibus infra, c. 6, sic Tertullianus: Quorumdam( inquit) de graeco interpretatio non occurrit, quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est. Itaque plurimum graeco ponemus, significantiae per paginarum limites aderunt; nec latinis quidem deerunt graeca, sed in lineis desuper notabuntur.
2.2
Hactenus ille. Quod tamen cum in MS. codicibus neque Rhenanus, neque ego factum invenerimus, expediebat ad intellectum majorem, hunc Nominum Catalogum praefigere. Quem nunc et locupletavi, et in ordinem congruum redegi, adjecto majoris explicationis gratia capitum numero, ubi de singulis ipsorum agitur. Annotavi etiam quae hic aut alibi Tertulliano usitata, quae Irenaeo Latino lib. I adv. haeres., c. I, quae denique Epiphanio Graeco haeres. XXXI, aut ejus Interpreti Latino; e quibus etiam nomina aliquot castigata sunt. PAM.