Tertullian
Apologeticum
Apologetic 26.3
Choose a text
More by Tertullian
—
Perseus Lat2
26.1
26.1
Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
26.2
26.2
Quid erratis? prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret. Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
26.3
26.3
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).