Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tertullianus
Apologeticum
Apologetic 31.1
Choose a text More by Tertullian
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
31.1
CAPUT XXXI. Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur.

Intertext edge

Open linked passage

Note