Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 31 · perseus-lat2More by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
31.1
31.1
Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.
31.2
31.2
Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen?
31.3
31.3
Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur, in aliquo loco casus invenimur.

Intertext edge

Open linked passage

Note