Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 13 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
13.1
CAPUT XIII. Sed nobis dii sunt, inquitis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, negligatis, quos timetis, destruatis, quos etiam vindicatis, illudatis? Recognoscite, si mentiar. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis offenditis. Praelatio alterius sine contumelia alterius non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. Jam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam ut supra perstrinximus, status dei cujusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset. Domesticos deos, quos lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in cacabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Publicos aeque publico jure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem annotatione quaestoris divinitas addicta conducitur. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt notae captivitatis. Dii vero qui magis tributarii, magis sancti; imo qui magis sancti, magis tributarii. Majestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri; non licet deos nosse gratis, venales sunt. Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis? aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis. Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Jovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? nam et haruspex mortuis apparet. Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dii vestri, imo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. Sed quum Larentinam, publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Junones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit.

Intertext edge

Open linked passage

Note