Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 1 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
1.1
CAPUT PRIMUM. Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad judicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de justitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis judiciis nimis operata sectae hujus infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. Nihil illa de caussa sua deprecatur, quia nec de conditione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid hinc deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur? Ad hoc magis gloriabitur potestas earum, quod etiam auditam damnabunt veritatem? Caeterum, inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicujus conscientiae, nolentes audire, quod auditum damnare non possint. Hanc itaque primam caussam apud vos collocamus, iniquitatem odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines, quod ignorant etiamsi res mereretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur, an mereatur. Vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderint homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat ejusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et injuste odisse, dum ignorant. Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem, dum excusat, condemnat; cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant quale esset quod oderant, simul ut desinunt ignorare, cessent et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de comperto et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant; et sunt tanti, quanti et denotamur. Obsessam vociferantur civitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, conditionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento moerent. Nec tamen hoc ipso modo ad aestimationem alicujus latentis boni promovent animos; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum humana curiositas torpescit, amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos de musicis! Malunt nescire, quia jam oderunt; adeo quod nesciunt, praejudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant; quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere injuste odisse; si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam justitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit. Quanti enim ad malum praeformantur, quanti transfugae in perversum? Quis negat? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit. Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe condemnati moerent; dinumerant in semetipsos, mentis malae impetus vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. Christianos vero, nihil simile; neminem pudet, neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; accusatur; non defendit; interrogatus vel ultro confitetur; damnatus gratias agit. Quid hoc mali est quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, poenitentiam, deplorationem? Quid hoc mali est, cujus reus gaudet? cujus accusatio votum est, et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.

Intertext edge

Open linked passage

Note