Apologeticum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
20.1
CAPUT. XX. Plus jam offerimus pro ista dilatione, majestatem Scripturarum, si non vetustatem; divinas probamus, si dubitatur antiquas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod justitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, jam scilicet probatorum, quia cum illis, quae quotidie probantur, praedicebantur. Eadem voces sonant, eadem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti apud homines, si forte distinguitur dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui jam didicimus illis per duos gradus credere?