Apologeticum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
28.1
CAPUT XXVIII. Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum( nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? Formati estis ab iisdem utique spiritibus, ut nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est tam vobis necessitas cogendi, quam nobis obligatio periclitandi. Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris majestatis, siquidem majore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis, quam ipsum de Olympo Jovem, et merito si sciatis. Quis enim ex viventibus non quolibet mortuo tuo potior? Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos, quam per unum genium Caesaris pejeratur.