Apologeticum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
29.1
CAPUT XXIX. Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique( quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opinor Caesarum milites excubiis suis salva praestant. Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum. Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur? Ideo ergo committimus in majestatem imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis. Sed vos religiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cujus est potestate. Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.