Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 2 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.1
CAPUT II. Jam vero, si ut maleficos tractare velint Christianos, oportuit saltem eodem modo in Jure cum utrisque agi, nec facultas quocunque modo se defendendi, illis abnegari, cum crimen ex circumstantiis vel dilui, vel probari soleat. Imo ostendit vel inde Sectae hujus innocentiam, quod olim Trajanus inquiri eos prohibuerit, licet oblatos damnari voluerit, cujus ridet censuram sibi ipsi contrariam, pergitque, cum in illa explodenda, tum in reprehendendis perversis judicum, in emendandis Christianis, actibus, simul in causam hujus mali inquirens, quod illos cum nudo Nomine Christianorum facit praeliari. Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur, quam pares nostri, id est caeteri nocentes? cum ejusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire. Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem. Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod caussam purget, quod veritatem defendat, quod judicem non faciat injustum. Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis( ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcunque falso jactatur, quot quisque jam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum jam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes. Tunc Trajanus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? si damnas, cur non et inquiris? si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos majestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio, quam oblationem. Damnatis ergo oblatum; quem nemo voluit requisitum, qui, puto, jam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia, uon requirendus, inventus est. Itaque nec in illo ex forma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim soletis dicere homicidae; Nega: laniari jubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa nocentes, ergo nos innocentissimos judicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non justitia damnandam a vobis sciatis. Vociferatur homo: Christianus sum. Quod est dicit; tu vis audire quod non est. Veritatis extorquendae praesides, de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaeris, an sim; quid me torques in perversum? confiteor, et torques; quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret. Nisi enim fallor, leges malos crui jubent, non abscondi; confessos damnari praescribunt, non absolvi. Hoc senatus consulta, hoc principum mandata definiunt, hoc imperium, cujus ministri estis. Civilis, non tyrannica dominatio[ vestra] est. Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibentur; apud vos soli quaestioni temperantur. Vestram illis servate legem usque ad confessionem; et si confessione praeveniantur, vacabunt. Sententia opus est; debito nocens expungendus est, non eximendus. Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam negare. Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit. Praevaricaris in leges. Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum jam, nec de praeterito reum. Unde ista perversitas? ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum Christianus. Cum igitur in omnibus nos aliter disponatis, quam caeteros nocentes, id unum contendendo, ut de eo nomine excludamur( excludimur enim, si facimus, quae faciunt non Christiani), intelligere potestis non scelus aliquod in caussa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur. Ideo torquemur confitentes, et punimur perseverantes, et absolvimur negantes, quia nominis praelium est. Denique quid de tabella recitatis illum Christianum, cur non et homicidam? Si homicida Christianus, cur non incestus? vel quodcunque aliud nos esse creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum pronuntiare? Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est.

Intertext edge

Open linked passage

Note