Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 41 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
41.1
CAPUT XLI. Vos igitur importuni rebus humanis, vos reipublicorum incommodorum, vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur, statuae adorantur. Utique enim credibilius haberi debet, eum irasci qui negligatur, quam qui coluntur: aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum. Hoc, inquitis, et in Deum vestrum repercutere est, qui et ipse patiatur propter profanos etiam cultores suos laedi. Admittite prius dispositiones ejus, et non retorquebitis. Qui enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur. Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a Deo obveniant. Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur. Sed etsi aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Si vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri caussa, quid colere perseveratis tam ingratos, tam injustos, qui magis vos in dolorem Christianorum juvare et asserere debuerant?

Intertext edge

Open linked passage

Note