Apologeticum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
45.1
CAP. XLV. Quorum quidem innocentia, non ex timore hominis, sed ex reverentia Dei provenire, cujus dictatione perfectissimas leges nacti, didicerint omni malo, vel a prima origine, occurrere, sanctos se et inviolatos Deo judici reservantes. 45. Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a Deo edocti, et perfecte eam novimus ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Quanta est prudentia hominis ad demonstrandum quid vere bonum? quanta auctoritas ad exigendum? tam illa falli facilis, quam ista contemni. Atque adeo quid plenius dictum est: non occides, an vero: ne irascaris quidem? Quid perfectius prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius de maleficio, an et de maleloquio interdicere? Quid instructius, injuriam non permittere, an nec vicem injuriae sinere? dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore formam mutuatas. Diximus jam de Mosis aetate. Sed quanta auctoritas legum humanarum, quum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cujuslibet, non tamen ultra mortem remansuri? Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum. Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes judicat, Deum, non proconsulem timentes.