Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 49 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
49.1
CAPUT XLIX. Haec sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos irridendi, imo eo amplius et puniendi. Falsa nunc sint quae tuemur, et merito praesumptiones, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; si quidem meliores fieri coguntur, qui eis credunt metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici, nec inepta haberi, quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in ejusmodi errores( si utique) irrisu judicandum est, non gladiis et ignibus, et crucibus, et bestiis; de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur, quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note