Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 6 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
6.1
CAPUT VI. Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga majorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in coenam subscribi jubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam; quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno titulo ambitionis senatu summovebant; quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant; quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere, nec impune usurpari sinebant? Video enim et centenarias coenas, a centenis jam sestertiis dicendas, et in lances( parum est[ enim] si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse, nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica frigeret, primi Lacedaemonii odium penulae ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum. Circa feminas quidem etiam illa majorum instituta ceciderunt, quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat, praeter unico digito, quem sponsus oppignerasset pronubo annulo; cum mulieres usque adeo a vino abstinerent ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint. Sub Romulo vero quae vinum attigerat, impune a Mecenio marito trucidata est. Idcirco et oscula propinquis offerre necessitas erat, ut spiritu judicarentur. Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua per annos ferme sexcentos ab Urbe condita nulla repudium domus scripsit? At nunc in foeminis prae auro nullum leve est membrum; prae vino nullum liberum est osculum; repudium vero jam et votum est, quasi matrimonii fructus. Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres vestri, iidem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia elimiverant. Serapidem et Isidem et Harpocratem cum suo Cynocephalo, Capitolio prohibitos[ inferri], id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverant, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam majestatem contulistis. Ubi religio, ubi veneratio majoribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis majorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam- Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam- Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem. Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.

Intertext edge

Open linked passage

Note