Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticum
TertullianApologetic 7 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
7.1
CAPUT VII. Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebrarum et libidinum impiarum inverecundia procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione praescribitur, non esse, quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt. Census istius disciplinae, ut jam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse. Tot hostes ejus, quot extranei, et quidem proprii ex aemulatione Judaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. Quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis unquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora judici reseravit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines. Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? Imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia? cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et ab arbitris caveant, nisi si impii minus metuunt? natura famae omnibus nota est. Vestrum est: Fama malum, quo non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, adjiciens, demutans de veritate. Quid? quod ea illi conditio est, ut non nisi cum mentitur perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat. Siquidem ubi probavit, cessat esse, et quasi officio nuntiandi functa, rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur. Nec quisquam dicit, verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum; aut: Fama est illum provinciam sortitum; sed: Sortitus ille provinciam, et: Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat, nisi inconsideratus? Qui est sapiens, non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque asseveratione constructa. Quod ab uno aliquando principe exorta sit, necesse est exinde in traduces linguarum et aurium serpat. Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. Bene autem, quod omnia tempus revelat testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae, quod aliquando jactavit tantoque temporis spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note