Apologeticus adversus gentes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 43 Apadge
12.1
CAPUT XI.
12.1
ARGUMENTUM.-- At cum post mortem homines ob meritorum praestantiam in Deos ad lecti dicantur, inquirit hoc capite in caussas quae hoc exegerint: quae quidem respectu summi Dei inveniri nequeunt, cum ille aliorum ope non indigeat: respectu ipsorum, vel vanae sunt, vel tales, ut mereantur potius ob illas cum maleficis in imum tartarum detrudi, ubi collocarunt eos viros, qui et inventis, et meritis illos longe superarunt.
12.2
Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis asseverare, caussas quae hoc exegerint retractemus. Imprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem Deum et mancipem quemdam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi potuissent sumere divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. Caeterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe quidem si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes apud se scilicet melioris conditionis potestatem. Igitur si est qui faciat deos, revertor ad caussas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus Deus. Primo indignum est, ut alicujus opera indigeret, et quidem mortui, quum dignius ab initio deum aliquem fecisset, qui mortui erat operam desideraturus. Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum et factum secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omnis rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse, quod perfecit omnia. Nihil Saturnum et Saturniam gentem exspectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse, et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quae in manu ejus ponitis, fulmina timuisse; item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit; et quod fuit, non ejus deputabitur, qui invenit, sed ejus qui instituit: erat enim, antequam inveniretur. Caeterum si propterea Liber deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasa ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus, ut novae frugis auctor, quia inventor et ostensor. Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte caussa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio, quam et fuissent, etiamsi deos istos non creassetis. Sed convertimini ad caussam aliam, respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc concedetis, opinor, illum Deum deificum justitia praecellere, qui nec temere, nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit. Volo igitur merita recensere, an ejusmodi sint, ut illos in coelum extulerint, et non potius in imum tartarum demerserint, quem carcerem poenarum infernarum cum multis affirmatis. Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes, et in sorores incesti, et maritarum adulteri, et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicujus dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis. Atquin ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim talibus vos puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares Deus ille majestatis suae consortio ascivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? Suggillatio est in coelo vestra justitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis diis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium. Sed ut omittam hujus indignitatis retractatum probi et integri et boni fuerint. Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis? aliquem de sapientia Socratem, de justitia Aristidem, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycratem, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenem? Quis ex illis diis vestris gravior et sapientior Catone, justior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille assumendos expectasset, praescius utique potiorum? Properavit, opinor, et coelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.