Apologeticus adversus gentes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 43 Apadge
15.1
CAPUT XIV.
15.1
ARGUMENTUM.-- Obiter inde avaritia in victimis probis offerendis taxata, Homerum reliquosque vates aggreditur, docetque quam turpia doctores hi de diis loquantur, qui tamen ut exemplar linguae et morum juventuti proponuntur: Tragicos item et Comicos, imo et Philosophos, quorum princeps Socrates, cum Diogene et Varrone, deos irrisit, destruxit.
15.2
Nolo et ritus vestros recensere; non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis; cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram ejus imponitis. Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et ad liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean pene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; Martem tredecim mensibus in vinculis pene consumptum; Jovem, ne eamdem vim a caeteris coelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jampridem amicarum! Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. Est et illis de lyricis( Pindarum dico), qui Aesculapium canit avaritiae merito, qua medicinam nocenter exercebat, fulmine vindicatum. Malus Jupiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem. Haec neque vera prodi, neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicujus dei praefentur. Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem dejerabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est. Tamen cum poenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint, et imaginem ejus auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos Joves, sive Jupiteres dicendum, sine capitibus introducit.