Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticus adversus gentes
TertullianGent 17 · 43-apadgeMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 43 Apadge
17.1
CAPUT XVI.
17.1
ARGUMENTUM.-- Ostensurus jam, quem Deum, et quomodo illum colant Christiani, antea accingit se ad convellendas opiniones de isto cultu falsas: de capite scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur ONOKOITIS. Haec omnia non sine risu morsuque diluit, inque illos ipsos accusatores magis quadrare ostendit. quo pacto sibi viam ad demonstrationem religionis nostrae purgat.
17.2
Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem ejusmodi inseruit. Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. Atque ita inde, opinor, praesumptum, nos quoque ut judaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Coaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset, proptereaque templum adiisset speculandis judaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulacrum. Et utique si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quanquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum, et conspectus caeterorum velo oppanso interdicebatur. Vos tamen non negabitis, et jumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque, asinarii tantum sumus. Sed et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus noster erit. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum. Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa jurat, signa omnibus diis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt. Siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam, noluistis nudas et incultas cruces consecrare. Alii plane humanius et verisimilius Solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur( licet solem non in linteo depictum adoremus) habentes ipsum ubique in suo clypeo. Denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum affectatione aliquando et coelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis. Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam de religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui decernunt, exorbitantes et ipsi a Judaico more, quem ignorant. Sed nova jam dei nostri in ista civitate proxime editio publicata est, ex quo quidam in frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum ejusmodi inscriptione: DEUS CHRISTIANORUM ONOKOITHS.
17.3
Is erat auribus asininis altero pede ungulatus librum gestans, et togatus. Risimus et nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme numen, quia et canino et leo nino capite commistos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia, conversi jam ad demonstrationem religionis nostrae, repurgavimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note