Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticus adversus gentes
TertullianGent 21 · 43-apadgeMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 43 Apadge
21.1
CAPUT. XX.
21.1
ARGUMENTUM.-- Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.
21.2
Plus jam offerimus pro ista dilatione, majestatem Scripturarum, si non vetustatem; divinas probamus, si dubitatur antiquas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod justitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, jam scilicet probatorum, quia cum illis, quae quotidie probantur, praedicebantur. Eadem voces sonant, eadem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti apud homines, si forte distinguitur dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui jam didicimus illis per duos gradus credere?

Intertext edge

Open linked passage

Note