Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologeticus adversus gentes
TertullianGent 26 · 43-apadgeMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 43 Apadge
26.1
CAPUT XXV.
26.1
ARGUMENTUM.-- Immerito itaque magnitudinem Imperii Romanorum in tam immensum auctam pro merito religiositatis illorum in deos censeri, qui id illis conferre potuerint, adeoque soli dii sint. Cum tamen illi et ridiculi, et pudendi, vel etiam peregrini sint, qui( quod multo cum sale prosequitur) sua potius contra Romanos tutati fuissent, si qua illis vis inesset. Nonnullos quoque eorum deos reges fuisse dicit, quo tempore tamen homines, et illi ipse reges, sine diis non fuerint: olim etiam paupere cultu dii haberentur; ut adeo non Romani ob Religiositatem magni, sed ob magnitudinem religiosi facti appareant. Quinimo non religiosos habendos, qui religiones laedendo facti sint magni, quandoquidem cum populis etiam Deos eorum devicerint, illorumque templa vastarint, statuas dejecerint, sacra aboleverint; quum etiam illi populi non minus religiosi in Deos suos fuerint, qui tamen a Romanis devicti, in illorum imperii summam conflati sunt.
26.2
Satis mihi quidem videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil jam ad hanc caussam sit retractandum. Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter caeteros floreant, qui illis officium praeter caeteros faciant. Scilicet ista merces Romanis a diis pro gratia expensa est, Sterculius, et Mutunus, et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati, sepultique sunt, transfretanis dedisse. Viderit Cybele, si urbem romanam ut memoriam Trojani generis adamavit, vernaculi sui scilicet y adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos. Itaque majestatis suae in urbem collatae grande documentum nostrae etiam aetati proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto, die decimo sexto Kalendarum Aprilium, Archigallus ille sanctissimus, die nono Kalend. earumdem, quo sanguinem impurum, lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci jam intercepti solita aeque imperia mandavit. O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani. Sed non statim et Jupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum, et aera Corybantia, et jucundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra praecelleret, quae cineres Jovis texit? Vellet Juno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum utique genere deleri? Quod si Hic illius arma, Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque. Misera illa conjux Jovis et soror adversus fata non valuit plane: Fato stat Jupiter ipse. Nec tantum tamen honoris Romani dicaverunt fatis dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Junonis, quantum prostitutissimae lupae Larentinae. Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? quem coluerat Saturnus et Jupiter? aliquem opinor Sterculium[ sed Romae postea], cum indigenis suis. Etiam si qui non regnarunt, tamen regnabatur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dii habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dii inciderentur. Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum[ auctis jam rebus] religio profecerit. Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat; frugi religio et pauperes ritus, et nulla capitolia certantia coelo, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis, et Deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani, quam magni; ideoque non ob hoc magni, quia religiosi. Atqui quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum injuria non est. Eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiae, quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari, et illis imperium sine fine decernunt, quorum magis injurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur, quam frustra coluntur. Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur, qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt, aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romani summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note