Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Tertullianus150-230
Apologeticus adversus gentes
Gent 44.1
Choose a text More by Tertullian
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
43 Apadge
44.1
CAPUT XLIII.
44.1
Qui tamen vere de illis conqueri possunt, esse lenones, perductores, sicarios, venenarios, magos, similesque, quibus infructuosos esse magnus sit fructus. Sed et hoc damnum meliori lucro permutari: cum et ab illis daemonia excutiant, et pro illis Deum venerentur, nullisque, ut tales, rebus novis in exitium Reipublicae studeant.
44.2
43. Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item harioli, haruspices, mathematici. His infructuosos esse magnus fructus est. Et tamen quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo utique praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico qui jam de vobis daemonia excutiant, non dico jam qui pro vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis.

Intertext edge

Open linked passage

Note