Apologeticus adversus gentes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 43 Apadge
5.1
CAPUT IV
5.1
Praeparat jam se ad defensionem criminum quibus Christiani onerabantur. Sed, cum vel post justissimam defensionem tamen violentia legis obsequium exigat, artificiose et valide ostendit, leges, ut condi, ita reprobari et mutari posse, imo debere nonnunquam, nec id sine exemplo; cum scilicet vel crudeles, vel injustae sint deprehensae. Lex enim justa esse colligitur, postquam in valorem ejus inquisitio facta est; improba vero, non jam lex, sed tyrannis invenitur.
5.2
Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur. Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Jam primum quam dure definitis dicendo: Non licet esse vos! Et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis; vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere, quod male fit, et utique hoc ipso praejudicatur licere, quod bene fit. Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praejudicio prohibere me non potest, quod si malum esset, jure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de coelo ruit. Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse in reprobanda? Nonne et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso judicarit? Nonne et vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Juliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit? Sed et judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa; bonorum adhibita proscriptione suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere. Quot adhuc vobis repurgandae leges latent, quas neque annorum numerus, neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola? et ideo cum iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus? imo, si nomen puniunt, etiam stultas. Si vero facta, cur in nobis de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum, cur non requirunt? infanticida, cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior, qui habeo quo purger? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque judex juste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur. Nulla lex sibi soli conscientiam justitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat. Caeterum suspecta lex est, quae probari se non vult, improba autem, si non probata dominetur.