De Carne Christi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 67 Decach
1.1
Argumentum.
1.1
De carnis Christi veritate disputaturus Tertullianus, imprimis scripti occasionem significat; quod, qui resurrectionis fidem inquietarent, etiam carnem Christi quaestionibus distraherent. Cap. I.
1.2
Ad institutum autem veniens, adversus Marcionem, qui ejus historiam ex Evangelio auferebat; traditionis apostolicae praescriptione Christi nativitatem probat. Cap. II.
1.3
Deinde neque impossibilem fuisse aut inconvenientem Deo. Cap. III.
1.4
Neque etiam Deo indignam, neque stultam. Cap. IV.
1.5
Non itaque in phantasmate, sed vere crucifixum et mortuum( quantumvis etiam id negaret Marcion), vere quoque natum Christum. Cap. V.
1.6
Jam adversus Apellem deducit, Christum de sideribus et substantiis superioris mundi carnem non esse mutuatum. Cap. VI.
1.7
Interserens, nihil pro illis facere illud Christi: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Cap. VII.
1.8
Addens, angelum illum igneum Apellecianorum, secundum eos etiam coelestia ex poenitentia delicti instituisse; atque adeo si de sideribus structa, peccatricem fuisse carnem Christi. Cap. VIII.
1.9
Et vero, omnia verae carnis signa in Christo fuisse. Cap. IX.
1.10
Rursum, adversus alios quosdam, neque animalem fuisse Christi carnem deducit. Cap. X.
1.11
Neque etiam carnalem. Cap. XI.
1.12
Venisse etiam Christum, non ut anima seipsam cognosceret, sed ut ipsam salvam faceret. Cap. XII.
1.13
Fuisse item in Christo diversas substantias, carnem, et animam. Cap. XIII.
1.14
Solum etiam Christum fuisse salutificatorem, non angelum. Cap. XIV,
1.15
Adversus autem Valentinum, Christi carnem spiritalem non fuisse, prosequitur. Cap. XV.
1.16
Sicuti etiam adversus Alexandrum quemdam, peccatricem non fuisse carnem Christi, et, etiamsi non ex semine, veram tamen. Cap. XVI.
1.17
Obiter probans ex scripturis Christum de virgine nasciturum. Cap. XVII.
1.18
Non competere etiam ex semine humano Dei Filium nasci; ne si esset totus filius hominis, juxta Hebionis opinionem, non crederetur Dei filius. Cap. XVIII.
1.19
Neque tamen Valentino favere illud ab eo adulteratum: Non ex sanguine, nec ex carnis voluntate, nec ex viri, sed ex Deo natus est. Cap. XIX.
1.20
Porro adversus eosdem non per virginem, sed ex virgine natum Christum, latissime ex Scripturis demonstrat. Cap. XX, XXI.
1.21
Proinde adimpleri in his omnibus propheticam vocem Simeonis de Christo: Ecce hic positus est in signum cui contradicetur. Cap. XXII, XXIII.
1.22
Et suggillatos esse haereticos illos omnes, praedictosque in Scripturis. Cap. XXIV.
1.23
Denique epilogi vice repetens quid hoc libro probaverit, ad sequentem DE RESURRECTIONE CARNIS librum transitum facit. Cap. XXV.
1.24
Caeterum Tertullianus, praeterquam quod librum jam dictum de Resurrectione Carnis citat infra lib. V adv. Marcionem, in illo etiam argumenti et tituli hujus fit mentio. Propterea, inquit c. II, et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis nativitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem. Et rursum: Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus, quo cuneo occurrendum sit a nobis, et occursum est jam suo quoque titulo DE CARNE DOMINI ADVERSUS HAERESES; ad hanc maxime quaestionem praestruendam. Praeterquam autem, quod MS. viderunt olim hunc librum Trithemius abbas et Politianus locis saepe citatis; edidit primus in lucem ex Hirsaugiensi et Paterniacensi Rhenanus cum scholiis, deinde et annotationibus illustratam castigavit ex Gorziensi codice. Interea vero, quod desideraretur in Laelandi britannico codice, cum a Gelonio non sit recognitus, operae pretium fuit conferre cum tribus MS. vaticanis Codicibus, e quibus non paucos locos restituimus; additis etiam argumento novo, et annotationibus nostris.[ PAM.]
1.25
Christum humanam assumpsisse carnem demonstrat, contra haereticos quatuor, Marcionem, Apellem, Valentinum et Basilidem, seu potius adversus quatuor haereses scribit, primam Marcionitarum, secundam Apellis, tertiam et quartam Valentinianorum.[ VENET.]