Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Carnis Resurrectione
TertullianResu 13 · opp-lat2More by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
1
Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat. at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat? plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem, si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pauum, re( dire) censeantur, certe re- I cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\' quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate. Į ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.
2
Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli denique alii salutem corporali substantiae inuident quam alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\' eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun- I dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue- I tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos uolumen praemisimus\' de carne Cristi\', quo eam et solidam probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinosci. dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc( et) de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de- resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio* nem,- nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit— ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis. ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum. per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione diuinitatis.[ elidunt] igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800 quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem,— nam et multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit— quia et( ex) hoc latere unio diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et iste a nobis plenissimum( de omni statu animae\' stilum. quam inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.
3
Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem. quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis: omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum; utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant:( deus uidet* et( deo commendo.. at cum aiunt:\' mortuum quod mortuum\' et( uiue dum uiuis* et( post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa\', tunc meminero et cor uulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam, tunc, si haereticus ad uulgi uitia uel saeculi ingenia confugerit, łdiscede,> dicam, ab ethnico, haerectice; etsi unum estis omnes, qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi uideris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. quid caeco duci inniteris, si uides? quid uestiris a nudo, si Christum induisti? quid alieno uteris clipeo, si ab apostolo armatus es? ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de uulgi ignorantia instui. ad eo non erit Christianus qui eam negabit, quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur, non Christianus. aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas- opinionum. eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt; ratio autem diuina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.
4
Itaque haeretici inde statim[ incipiunt] praestruunt et inde dehinc interstruunt, u: nd. sciunt facile capi mentes, de communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo. friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem?\' hancne ergo, 1( ait) uir sapiens,( et uisui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola? adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus. et luscus[ caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an integri, ut iterum talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera et uulnera et febris et podagra? et mors redoptanda? nimirum haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea euadere\'. et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum. in congressibus experiri( est) tam ethnicorum quam haereticorum.\'
5
Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, uitupera. tione laudatione depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici, sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium. angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est.( sed et mundus\', inquis,\' dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia dei opus est. et utique si uniuersitas inreformabilis post decessum, quid portio\'? plane, si portio uniuersitati adaequatur. ad distantiam enim prouocamus: primo quidem,\' omnia* quod sermone dei facta sunt[ et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone( fieret)- faciamus enim hominem ante praemisit- et amplius manu propter praelationem, ne uniuersitati compararetur: et finxit, inquit, deus hominem. magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. minora enim quae fiebant eo, cui fiebant, si quidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. merito igitur, ut famula, iussu et imperio et sola uocali potestate uniuersa processerant, contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est.[ ut dominus esse possit, dum fit a domino. J hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior uocabulum hominis occupauit: et finxit deus hominem, limum de terra,- iam homo, qui adhuc limus— et insufflauit lauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo, id est limus, in animam uiuam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. adeo homo figmentum primo, dehinc totus. hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est non soli animae uerum et carni scias debitum, ut] si non ex consortio generis, certe uel ex priuilegio nominis.
6
Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de contactu dei figmentum constitisset?( non) adeo magna res,[ agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur, quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem deus, id utique quod fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur, non substantia.[ reuocatur datum] est esse aliquid origine generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra, quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus. excusato censu eliquasse.
7
Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit- hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea- et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis,[ tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis quibusque uasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques dignitatem,— deus uero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem— an potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu? per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae carnis est, ut non uiuere animae( nil) aliud sit quam a carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum?
8
Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit, ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis uincta quo absoluta!
9
Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem: etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam, sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei benefica uacuisset.
10
Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probarit.
11
Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur, plane apud philosophos habes, qui mundum hunc( 000) innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo: siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
12
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis. dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent silent stupent cuncta, ubique iustitium est.[ quies rerum] ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit, reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque conueneris, fuit; quodcumque amiseris,( erit.) nihil non iterum est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus. praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata. sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
13
Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum? deus etiam( in) scripturis suis: et florebis enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt, auibus Arabiae de resurrectione securis?
14
Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui, etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim[ talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus,( quod) auctor. igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit an non, id utique iudicium[ resurrectio] expunget. haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae diiudicandae censura diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare. totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri, quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.
15
Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit. ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod fje[ i. ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. numquam anima sine carne est,( quamdiu in carne est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima: uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.
16
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant, ut uelint carnem secus in officio animae collocare, non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius[ bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare, eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo uero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. ita et[ ministerium] tenebitur iudicio, ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli, iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur.
17
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus, habentem proprium genus[ substantiae] soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere: ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit. habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat. cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpuntur apud inferos.[ si solis animabus destinaretur.]
18
Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur. cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest, ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum. duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem homini inminere, quaeram necesse est, quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum. hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari.— quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem,- quia et scriptura de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur. anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui.[ quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm] sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset. et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.
19
Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praeualeant et[ de] incertis certiora praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant.( uae», inquiunt,\' qui non in hac carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte detineat.
20
Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuhelem, nobiscum deum,[ Iesum] non oblique; et si oblique\' accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', sed manifeste\' uenturum in iudicium cum presbyteris et principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. sine uoce— sic non aperuit os suum— dorsum suum ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis( et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.
21
Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum. manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur, ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio. neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora. tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur.
22
Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo,— in aduentu, opinor Christi,— nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si dominus ipse tacuisset- nisi quod et prophetiae uox erant domini— sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus a discipulis, quando. euentura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit: et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum, cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit. et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid, quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi( quod) haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens.
23
Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis, inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite, ubi est Christus in dextera dei residens; ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus. subicit etiam: mortui enim estis,— scilicet delictis, nonuobis- et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est. sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. non ait\' tenemus\';\' iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus scribit: si qua, inquit, concurram in resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi. quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhib. itionis omnium, quae locutus est deus ore sanctorum prophetarum.
24
Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum uiuo et uero deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis, Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium uel exultationis corona, quam ut et uos coram domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius? item: coram deo et patre nostro in aduentu domini nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius. de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri, non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest, qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit, qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes. et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet. cum dicent< pax) et\' tuta sunt omnia\', tunc illis repentinus insistet interitus. et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres, per aduentum domini nostri et congregationem nostram ad illum, ne cito commoueamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram, quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo, huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur et superextollitur omne, quod deus dicitur uel religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. nonne meministis. quod cum apud uos essem, haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis, ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet? et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia aduentus sui, cuius est aduentus secundum operationem satanae in omni uirtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis, qui pereunt.
25
Etiam in apocalypsi ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa ciuitas a decem regibus dignos exitus referat. et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis praerogatiua de soliis ordinetur, dehinc et igni dato uniuersalis resurrectionis censura de libris iudicetur. cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a deo repromittitur— et uacat. quod hic iam ab haereticis uindicatur— aut, si et agnitio sacramenti resurrectio, salua utique illa creditur quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis uindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis uindicaretur, cum uero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc[ spiritalis] adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum. ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.
26
Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici uindicare. ecce enim diuina( in) primordio sententia terram hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit. maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae. iam[ et] si iuuari seu laedi habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam. ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus:[ dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum.[ et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt. alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit? sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur, quae illam manent in regno dei reformatam et angelificatam et consecuturam quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. alioquin satis uanum, ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis uitae huius inuitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione communicat, pluens super bonos et malos et solem suum mittens super iustos et iniustos. felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes dei et Christi non modo utuntur uerum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes aduersus conditorem. bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in pane quidem uicturum hominem? sic Iudaei terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de caelesti repromissum et oleum diuinae unctionis et aquam spiritus et uinum animae uigorantis ei uite Christi. sicut et ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis sancta sit terra, uere sancta per incolatum spiritus sancti, uere lacte et melle manans per suauitatem spei ipsius, uere Iudaea per dei familiaritatem,- non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto— ut et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia: exurge, exurge Hierusalem. indue fortitudinem brachii tui, exurge, sicut in primordii die, scilicet in illa integritate, qua fuerat ante delictum transgressionis. qui enim in eam Hierusalem uoces eiusmodi competent exhortationis et aduocationis, quae occidit prophetas et lapidauit missos ad se et ipsum postremo dominum suum confecit? sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi habitu praeterire. etiam si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Euae, proinde et in paradisum restitutio carni uidebitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo reuocetur, qualis inde depulsus est.
27
Habemus etiam uestimentorum in scripturis mentionem ad spem carnis allegorizare, quia et apocalypsis Iohannis: hi sunt, ait, qui uestimenta sua non coinquinauerunt cum mulieribus, uirgines es scilicet significans et qui semetipsos castrauerunt propter regna caelorum. itaque in albis erunt uestibus, id est in claritate innubae carnis. et in euangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest. itaque Esaias docens, quale ieiunium elegerit dominus, cum subicit de mercede bonitatis: tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et uestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium sed carnem uolens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicauit. adeo nobis quoque suppetit allegorice defensio corporalis resurrectionis. nam et cum legimus: populus meus, introite in cellas promas quantulum, do nec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi uim excesserint. aut cur cellarum promarum potius uocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita seruatur, depromenda illinc suo tempore? proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. quod cum ita intellegi congruat,— ecquae enim ab ira dei cellariorum nos refugia seruabunt?— hoc ipso quod ait: donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram fuerit inlata. nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod infertur. et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
28
Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum; tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio. de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis. et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur, uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam: ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit. caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per uiuificationem.\'
29
Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem: et facta est, inquit, super me manus domini et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit me super ea per circuitum et ecce multa super faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec et dices: ossa arida, audite sermonem domini: haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce super ossa nerui et caro ascendit et circumpositae sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis, et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est. ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum et uiuetis et requiescetis in terra uestra et cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus.
30
Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris, id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et uiuere exinde in terra sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit. ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset: ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps. at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur. nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet: domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset, quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si aliter facturus quam locutus.
31
Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus- Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae: exibitis— de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum, et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. in summa: si proprie in Israhelis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israheli tantummodo uerum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum? de omnibus enim dictum est: uiuent mortui, exurgent de sepulcris: ros enim, qui a te, medela ossibus eorum. item alibi: ueniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. supra enim: quemadmodum caelum nouum et terra noua, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen uestrum. tunc ergo et quod subicit implebitur: et exibunt, utique de sepulcris, et uidebunt artus eorum, qui impie egerunt, quoniam uermis illorum non decidet et ignis illorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris dominum pro hac gratia adorabit.
32
Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio uidea- I tur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum: et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa, quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad o s. ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et cete- I rae bestiae et alites carniuorae, ut uomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? non utique. sed idcirco nominantur bestiae et pisces, in redibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam deuoratorum corporum, cum de ipsis deuoratoribus exactio edicitur. puto autem huius quoque diuinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de aluo piscis euoluitur,— et utique triduo concoquendae carni( tam) uiscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque conditae alicuius sepulturae,— saluo eo, quod et bestia feros in Christianum uel maxime nomen homines uel ipsos etiam iniquitatis angelos figurauit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi et credendi diligentior quam contendendi et diuinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et neruos et ossa, aliud quid haec comm. entabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non seueritas iudicii, non quodcumque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur. illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et neruorum et sepulcrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum uero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseuerant quam quod nominatur? si corporalia parabolae, ergo et animalia, si non et animalia, ergo nec corporalia. tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.
33
Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si( non) ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera: dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem. tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si nomina absolute sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem et transactionem regni et passionem iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salua animali, quam et ipsam pauci receperunt.
34
In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene minus facere**, cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur, non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit, ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus;[ anima uero saluus] nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit. porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam. et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum facturus est dominus et quodcumque non perit utique non erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? et tamen adhuc sensu rem exprimit dominus ego dicens ueni. non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam uoluntatem. quam? oro te. ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam sed resuscitem illud nouissima die. quid a patre christus acceperat. nisi quod et induerat? hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. neutrum ergo eorum, quae accepit, perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum.[ nec quicquam, quia nec quicquam] atquin si non et carnem resuscitabit nouissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. ingerens amplius: hoc est patris uoluntas, ut omnis, qui aspicit filium et credit in eum, habeat uitam aeternam et suscitem illum nouissimo die plenitudinem extruit resurrectionis. distribuit enim utrique substantiae per officia propria mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. ergo, dices, illis erit promissa res, a quibus Christus uidebatur. sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manauerit. nam si uidentibus et idcirco credentibus fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. feliciores enim qui non uident et credent; quando, et si illis negaretur carnis resurrectio. certe felicioribus competisset. quomodo autem felices, si ex parte perituri?
35
Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione corporis[ questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine. et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem, quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore( re) surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
36
Videamus nunc, an et Saducaeorum uersutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Saducaei neque animae neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua uel maxime specie resurrectionis fides. labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodauerunt, de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resun- ectionem, sub eius mulieris persona, quae septem fratribus nupta in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. porro seruentur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controuersiae occursum est. si enim Saducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et uirtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens: quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum uiuorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. neque enim, si nupturos tunc negauit, ideo nec resurrecturos demonstrauit. atquin filios resurrectionis appellat, ut per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, t sed resuscitati. similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed( et) qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. ceterum nec quaereretur nupturi siue morituri necne rursus essemus, si non eius uel maxime substantiae restitutio in dubium uocaretur, quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. habes igitur dominum confirmantem aduersus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Saducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.
37
Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. nam quia durum et intolerabilem existimauerunt sermonem eius, quasi uere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis. praemisit: spiritus est qui uiuificat atque ita subiunxit: caro nihil prodest, sed ad uiuificandum scilicet. exequitur etiam, quid uelit intellegi spiritum: uerba. quae locutus sum uobis, spiritus sunt, uita sunt, sicut et supra: qui audit sermones meos et credit in eum, qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed transiet de morte ad uitam. itaque sermonem constituens uiuificatorem, quia spiritus et uita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam uitae adpetendus et deuorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeuerterant diuinae uocationi. igitur conuersus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, caro, ait, nihil prodest. quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? spiritus prodest; uiuificat enim. caro nihil prodest; mortificatur enim. itaque secundum nos magis collocauit utriusque propositionem. ostendens enim, quid prosit et quid non prosit, pariter inluminauit, quid cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae uiuificatorem. ueniet enim hora, inquit, cum mortui audient uocem filii dei et qui audierint uiuent. quid mortuum nisi caro? et quid uox dei nisi sermo? et quid sermo nisi spiritus? merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulcro, quo inlatus est ipse. denique cum dicit: ne miremini, quod ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt. audient uocem filii dei et procedent qui bona fecerunt in uitae resurrectionem. qui mala in resurrectionem iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari. qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadauerum stabula. siquidem et ipsi homines ueteres, id est peccatores. id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici. de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?
38
Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de capulis de sepulcris mortuos resuscitantis? cui rei istud? si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad prae-! sentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. enimuero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis. ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae inuisibilis nisi per uisibilis substantiae resuscitationem. male deum norunt qui non putant illum posse quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt. qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. at ego deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse uideatur, immo ne, si exemplum resurrectionis sine carne non ualuit inducere, multo magis plenitudinem exempli[ in eadem substantia] exhibere non possit. nullum uero exemplum maius est eo, cuius exemplum est. maius est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionm, uelut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. atque adeo, secundum nostram uero aestimationem, exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem, ne cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant. non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem sed in mortem aliam suscitabantur.
39
Quam Christus ediderit resurrectionem, apostolica quoque instrumenta testantur. nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israhelem. quam ueteris testamenti resignandi et noui consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. ita et de resurrectione nihil noui intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Saducaeis. adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Saducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: uiri, inquit, fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud uos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis uidebatur, de praecipuo fidei totius articulo. id est de resurrectione, ad Saducaeos sapere existimaretur. ita quam nolebat uideri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius, Saducaeos. proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. ergo seruabat resurrectionem quoque, qualem prophetae adnuntiarant. nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat et Saducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi. denique inqiserant, non inrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim uernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. at ubi iam nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa nouitate concussit et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curauit, et esse eam ostendens et nondum transactam et. de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.
40
Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputauit, quem in corde constituit. inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renouari habemus, sed semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leue pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt, quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra; dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam. adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam conglorificari sicut et compati. secundum collegia laborum consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.
41
Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio- nem, meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit. quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus, cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes; siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet, qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et ita semper cum domino erimus.
42
Horum demutationem ad( omnes in prima ad) Corinthios reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi. in nouissima tuba.[ sed illi scilicet soli, qui inuenientur in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.] hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia\' grauari nos\' ait,\' qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\ scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc enim definimus carnem omnimodo quidem[ resurrecturam atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne, demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis, iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus. quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento, numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur carne deposita uel ex parte discissa siue detrita,- et hoc enim nuditas potest dici— dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem. superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit.
43
Proinde cum dicit: itaque confisi semper et scientes quod, cum inmoremur in corpore, peregrinemur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. et hic enim exhortatio fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu uiuimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. et ideo subiungit: fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et inmorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. uides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. nemo enim peregrinatus a corpore statim inmoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogatiua, paradiso scilicet. non inferis, deuersurus. defecerant autem apostolo uerba ad significandum de corpore excessum? an ratione etiam noue loquitur? temporalem enim absentiam a corpore uolens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinabitur etiam reuertetur in domicilium. exinde etiam ad omnes: gestimus, inquit, siue peregrinantes siue inmorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. si omnes, et totos; si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum quae gessit, bonum siue malum. hoc iam quomodo legas quaero. quasi turbate enim per hyperbaton struxit. utrumne quae per corpus\' reportanda erunt\' an[ quae per corpus]\' gesta sunt\'? sed et si[ quae per corpus] reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est. et si[ quae per corpus] gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus, quae cum clausula consonant.
44
Si enim adhuc ad superiora respectes. unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram inuenies? cum enim de lumine. quod inluxerit deus in cordibus nostris ad inluminationem agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis uasis, scilicet in carne: utrumne, quia testacea est secundum originem in limo, destruetur an. quia diuini thesauri conditorium est. extolletur? atquin si lumen ipsum illud uerum, quod est in persona Christi, uitam in se continet eaque uita cum lumine committitur in carnem, peritura est in quam uita committitur? plane sit. periturus( est> et ipse thesaurus? perituris enim peritura creduntur, sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit: semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit, manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur. in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. denique manifestabitur in corpore. quando? post mortem. quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari uitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini uita floruerit, prouidentissima apostoli intentio ingerit: si enim nos. qui uiuimus, in mortem tradimur propter Iesum, et uita eius manifestetur in corpore nostro mortali. adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato. eo? proinde et in clausula: scientes, ait, quod qui suscitauit Iesum et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexerit a mortuis, nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit; si uero sicut ipsum, non utique sine carne.
45
Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt. in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem, qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\', ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias, nec anima( ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro, eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo priora non possunt. si caro uetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo. nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse; qua enim( unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim, inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. irascimini autem et nolite delinquere. sol non occidat super iracundiam uestram. neque dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote autem in alterutrum benigni misericordes donantes inuicem, sicut et deus uobis donauit in Christo. igitur qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus. atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et ueterem secundum pristinam conuersationem, non secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.
46
Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum- suggestu procurantem. nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens: uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim, quos in carne esse constabat, negando- in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam morti,( si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit. excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor. tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores sumus non carni ad uiuendum< secundum carnem); si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis, uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus. salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae et per delinquentiam, damnauit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit- lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam. cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo, inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere deberent mundialiter uiuere.
47
Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem dicit confixum[ esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem] ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae, per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac ratione\' commortui Christo credamus, quod etiam conuiuemus ill?. sic enim, inquit, et uos reputate mortuos quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo uelut ex mortuis uiuos,— non uelut uiuos, sed uelut ex mortuis uiuos— et membra uestra arma iustitiae. et rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim serui essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium. finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae mors, donatiuum autem dei uita aeterna in Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an ignoratis, quod quicumque in Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. quomodo\' ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors. nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens. quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo. quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum,— ita claret,— qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit? sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini. habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.
48
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum. sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit. quomodo quidam dicunt in uobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere? resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe, inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur? utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. ordo enim meritorum[ dispositorum] nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc eos instituisse portendit, qua alii etiam carni[ ut] uicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae non nisi corporalis[ non nisi alias] in baptismate corporali obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione. sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi. illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus. omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem. uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur! sufficiet interim ei hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
49
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem,* reuera totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate. quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et retro,— unde distinctio ista manauit— de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina et illic fastigium conse quamur ex gloria: sicut portauimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. portauimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. nam si et in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conuersationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et ueritate. atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae.\' portemus\' enim praeceptiuo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima. aut etsi quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, hic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. cum igitur imaginem et choici et caelestis in conuersatione constituat, illam eierandam, hanc uero sectandam, dehinc adiungat: hoc enim dico,— id est propter ea, quae supra dixi; propterea autem coniunctio est sensus supplementum antecedentibus reddens— quod caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici. quae si in conuersatione censetur uetustatis, conuersatio autem uetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conuersationem rediguntur uetustatis. plane si numquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. si uero in carne adhuc constitutos negauit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam sed opera substantiae alienantis a dei regno. quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agant regnum dei non sint hereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portauerant choici, ideoque ei uetere conuersatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. quamquam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem ueterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere aduersus fidem resurrectionis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? et hoc enim infulciens apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillauit.
50
Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum, quod obuenit resurrectioni— est autem et in iudicium resurrectio—, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant in regnum. adhuc dicam: caro et sanguis regnum dei hereditati possidere non possunt. t merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum illi necessarium. spiritus enim est qui uiuificat in regnum dei, caro nihil prodest. prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. sed quorum adire regnum dei, induere oportebit uim incorruptibilitatis et inmortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. iam uero, cum deuorari habeat corruptiuum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab inmortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac deuorata caro et sanguis regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. sunt, qui carnem et sanguinem Iudaismum uelint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille uetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post reuelatum in se filium dei ad euangelizandum eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.
51
Sed pro omnibus iam stabit quod( in) clausulam reseruauimus, etiam pro apostolo ipso, reuera maximae inconsiderantiae reuincendo, si tam abrupte, ut quidam uolunt, clausis quod aiunt oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum, cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, Adam nouissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis, etsi nostris purior, idem tamen et substantia et forma quam ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus scilicet eis, qui illum conuulnerauerunt. hic, sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum seruat in semetipso, arrabonem summae totius. quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit et uexit in caelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. securae estote, caro et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. aut si negent uos in Christo, negent et in caelo Christum qui uobis caelum negauerunt. ita nec corruptela, inquit, incorruptelam hereditati habebit, non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem scilicet, siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit uerum etiam consumit, sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret. ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, hereditatem incorruptelae ademit. nam et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, deuorata est mors, dicens, in contentione. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, potentia tua? aculeus autem mortis delinquentia, haec erit corruptela, uirtus autem delinquentiae lex, illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem aduersus legem animi sui, ipsam scilicet uim delinquendi contra uoluntatem. nam et si supra nouissimum inimicum mortem euacuari ait, hoc modo nec corruptela hereditatem incorruptelae consequitur. id est nec mors perseuerabit. quando et quomodo defectura? cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in nouissima tuba et mortui resurgent incorrupti,— qui hi, nisi qui ante corrupti, id est corpora, id est caro et sanguis?— et nos demutabimur;— de qua habitudine, nisi in qua deprehendemur?— oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale istud induere inmortalitatem. quid mortale, nisi caro? quid corruptiuum, nisi sanguis? ac ne putes aliud sentire apostolum,** prouidentem tibi et, ut de carne dictum intellegas, laborantem: cum dicit istud corruptiuum et istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. certe istud nisi de subiecto, nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. demonstrationis corporalis est uerbum. aliud autem erit corruptiuum, aliud corruptela, et aliud mortale,[ etj aliud mortalitas. aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. ita quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et inmortalitatem.
52
Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur, nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. denique unde( aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo\' non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit, saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod augetur. seritur enim solummodo granum sine folliculi ueste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae. sine superbia culmi. exurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque uestitum. haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione sed ampliatione mutatur, ut tunc et illud suum sit, quod extrinsecus a deo adquirit: et unicuique seminum suum corpus; puta re non suum, id est non pristinum. serui igitur exemplo et conserua speculum eius carni: eandem credes fructificaturam, quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter reuertentem. accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi deus uoluerit superducere secundum merita. sine dubio ad hoc direxit: non omnis caro eadem caro: non ad denegandam substantiae communionem sed praerogatiuae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. in hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum: alia caro hominis, id est serui dei, qui uere homo est. alia iumenti, id est ethnici,— de quo et propheta: adsimilatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis,— alia caro uolatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit: alia solis gloria, id est Christi. et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. ceterum si non figurate, satis uane mulorum et miluorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem sicut nec ad resurrectionis consecutionem. postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, sic, inquit, et resurrectio mortuorum. quomodo? non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam reuocans et ad granum denuo spectans: seminatur n at u r, inquit,( in) c corruptela a, res resurgit t( in) incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissoluitur humi, nec aliud dissoluitur humi quam caro. hanc enim sententia dei elisit: terra es et in terram ibis, quia et de terra erat sumpta. hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum rehibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. ideoque et consignat imprimens: sic enim scriptum est, ne aliud existimes esse seminari quam: in terram ibis, ex qua es sumptus; sic nec alterius quam carnis.[ sic enim scriptum est.]
53
Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum a deo non est; proponant corruptelam eius et dedecorationem( et> infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum. totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur. anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas. manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est. quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale. anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale corpus non potest dici nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in capitibus distinctionis ipsius*** at cum Christum nouissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum. si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque ita( si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur. ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque Adam, non animae,[ ut primus homo in animam uiuam, nouissimus in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae resurgat, corpus spiritale,[ quia non primum quod spiritale. sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro, spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur. quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est, quam unde respersa est?
54
Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata. ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est, quod\' necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita? dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum mors merito( in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat. deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per contentionem tum deuorauerit mors in interitum.
55
Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\' tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non resurrexisse,( ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est, id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem enim passum est, non perditionem. atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur, et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt. de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari licebit cum salute substantiae.
56
Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium inmortalitatis et incon- uptelae, uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.
57
Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. in hac nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum. cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum et: stulta mundi elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.
58
Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta etiam calciamenta protexit.
59
Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem futuram et non dispositio propter hominem. sed enim apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur Esaias dicens: omnis caro foenum,( quia) et alibi: et uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen nationibus offulsit,— et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt— nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. cede disiunxit.-
60
Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat? igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud deum uacabit.
61
Sed accepisti, homo, os ad uorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? denique Adam ante nomina animalibus enuntiauit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetauit quam uorauit sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non ad pulsus linguae temperandos, ad uocis articulos offensione signandos? denique et edentulos et audi et uide, ut honorem oris et organum dentium quaeras. forata sunt inferna in uiro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis. qua defluxurae colentur? est adhuc feminis intus, quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? dicenda enim et haec, quatenus quae uolunt et quorum uolunt et qualiter uolunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc uacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis uictum. sublata enim morte neque uictus fulcimenta ad praesidia uitae neque generis subparatura grauis erit membris. ceterum et hodie uacare intestinis et pudendis licebit. quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. iam tunc enim dedicabatur: non in pane uiuet homo sed in dei uerbo. ecce uirtutis futurae liniamenta. nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus; etiam sexum a congressione subducimus. quot spadones uoluntarii? quot uirgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? nam si et hic iam uacare est et officia et emolumenta membrorum temporali uacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus saluus est, proinde homine saluo, et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consueuimus.
62
Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit: erunt, inquit, tamquam angeli. si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tamquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lauacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salua intus substantia propria. igitur si angeli, facti tamquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tamquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem? non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. denique non dixit: erunt angeli, ne homines negaret, sed tamquam angeli, ut homines conseruaret. non abstulit substantiam cui similitudinem adtribuit.
63
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. in deposito est ubicumque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. utrumque iam in semetipso foederauit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparauit. nam et si animam quis contenderit sponsam, uel dotis nomine sequetur animam caro. non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. habet instrumentum, habet cultum. habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem passa est. huius interitum, quem putas, secessum scias esse: non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. cum in haec dissolui uidetur, uelut in uasa transfunditur. si etiam ipsa uasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram quasi per ambages, resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino: ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, uere tunc compos mali, quod euasit, et boni, quod inuasit. quid, anima, inuides carni? nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quam quae tecum etiam in deo nascitur. tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. sed nihil mirum. si odisti. cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, uel stilo uel interpretatione corrumpens. arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. at enim deus omnipotens aduersus haec incredulitatis et peruersitatis ingenia prouidentissima gratia sua effundens in nouissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in seruos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animauit et pristina instrumenta manifestis uerborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgauit. nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis uidentur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris reuincicibiles. sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat, quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum uersutiis semina subspargerent, immo et ueteres eorum cespites uellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas uolunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per nouam prophetiam de paracleto inundantem. cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum: resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.

Intertext edge

Open linked passage

Note