De corona militis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 68 Decomi
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
-- Inter eos quos in Montanismo exaravit Tertullianus libros, primum locum obtinet liber de Corona, anno Christi CCI editus, quemadmodum, perdoctum secutus Noesseltum, in sua prooemiali dissertatione Lumper luculenter demonstravit. Occasionem scribendi hujus tractatus auctori praebuit militis factum infra in exordio eleganter enarratum, quod cum christianorum nonnulli reprehenderent, militique Ecclesiam longa pace fruentem temere periculo exponendam improperarent, de caetero asserentes hanc coronam gestare, esse ornamentum sua natura nec bonum, nec malum, solus Tertullianus, pro aspero suo ingenio, libro de Corona scripto militis caussam propugnavit; acriterque pastores in pace leones, in praelio cervos insectatus, quia sic coronari idololatriae signum esset, interrogantibus quonam scripturae loco tales coronas gestare prohiberetur, ait sufficere traditionem. In hoc itaque libro traditionem et consuetudinem non mediocriter extollit, pluraque profert de caeremoniis exempla notatu digna, quae ex traditione recepta esse contendit. Quam opima sit in eo libro rerum memorabilium, vetustarumque consuetudinum copia, pateat ex ipsomet totius libri synoptico conspectu.
1.2
Cum igitur praefracte sanxit coronam gestare contra morem esse et traditionem christianorum, obiter describit baptismi caeremonias, SS. Eucharistiae sacramenta, oblationem pro defunctis, pro natalitiis martyrum, dominicam diem, jejunium, crucis in fronte signum.
1.3
Tum, ad suum scopum rediens, totus in coronae usum invehitur, quem vult vel natura prohiberi, imo originem redolere superstitiosam, saltem insuetum esse patriarchis, prophetis, levitis, nec non et templo Dei, arcae testamenti, tabernaculis martyriis; demum nulla utendum esse corona, sive militari, sive triumphali, sive castrensi, sive laurea, aureave magistratibus concessa, sive corona laetitiae, aut nuptiarum, libertorumve vel agonisticae palaestrae, quippe cum sertum spinarum subiit Christus, Christianisque sit in coelis reposita corona. EDD.