De Exhortatione Castitatis Liber
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 69 Deexca
6.1
CAPUT V.
6.1
Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam.
6.2
Nam cum hominem figurasset, eique parem necessariam propexisset, unam de costis ejus mutuatus, unam illi foeminam finxit; cum utique nec artifex, nec materia defecisset, plures costae in Adam, et infatigabiles manus in Deo, sed non plures uxores apud Deum et ideo homo Dei Adam, et mulier Dei Eva, unis inter se nuptiis functi sunt. Formam hominibus Dei, de originis auctoritate, et prima Dei voluntate sanxerunt. Denique, erunt duo, inquit, in carne una; non tres, neque quatuor. Alioquin jam non una caro, nec duo in unam carnem. Tunc erunt, si conjunctio et concretio in unitatem semel fiat. Si vero rursus aut saepius, jam una esse desiit; et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi( unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam, et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat, qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech, duabus maritatus, tres in unam carnem effecit.