Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 11 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
11.1
CAPUT VIII.
11.1
Nihil autem obstare illud: QUAERITE ET INVENIETIS; id enim dictum ad eos quibus nondum agnitus Christus.
11.2
Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem, et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est( inquiunt): Quaerite et invenietis. Quando hanc vocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum Dei Filium pronuntiasset; cum etiam Joannes de illo certus esse desiisset. Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat, qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Judaeos; ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod et alibi, Scrutamini, inquit, Scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, QUAERITE ET INVENIETIS; nam et sequentia in Judaeos competere manifestum est: Pulsate et aperietur vobis. Judaei retro penes Deum fuerant; dehinc ejecti ob delicta, extra Deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes Deum, nisi stillicidium de situla, et pulvis ex area, et foris semper( Isai, XL, 15). Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam januam novit, in quam nec receptus, nec ejectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium novit? Etiam, PETITE ET ACCIPIETIS ei competit, qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum; a Deo scilicet Abraham, Isaac et Jacob, quem nationes non magis noverant, quam ullam repromissionem ejus. Et ideo ad Israel loquebatur: Non sum, inquit, missus nisi ad oves perditas domus Israel. Nondum canibus jactabat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat; siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc erga illos fecit. Quod si nationibus destinati doctores, Apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant Paracletum, multo magis vacabit erga nos QUAERITE ET INVENIETIS, quibus ultro erat obventura doctrina per Apostolos, et ipsis Apostolis per Spiritum Sanctum. Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, quae per aures Judaeorum ad nos transierunt; sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

Intertext edge

Open linked passage

Note