Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 14 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
14.1
CAPUT XI.
14.1
Nemo enim quaerit, nisi qui aut non habuit, aut perdidit.
14.2
Impune erratur nisi delinquatur( quamvis errare, delinquere est): impune, inquam, vagatur, qui nihil deserit. Atenim si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique et aliud esse inveniendum; nullo modo speratur istud, nisi quia aut non credideram qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens, negator invenior. Semel dixerim: nemo quaerit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat; ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat, et ideo pulsabat; ubi tamen apertum est ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a judice petebat audiri, quia non admittebatur; sed ubi audita est, hactenus institit. Adeo. finis est et quaerendi, et pulsandi, et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur. Viderit, qui quaerit semper, quia non invenit: illic enim quaerit, ubi non invenietur. Viderit, qui semper pulsat, quia nunquam aperietur: illuc enim pulsat, ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit, qui non audit.

Intertext edge

Open linked passage

Note