De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
17.1
CAPUT XIV.
17.1
Hanc regulam a Christo institutam nullas apud nos habere quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt.
17.2
Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta, nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt. Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit; non exercitatio Scripturarum. Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei; cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant. Adversus regulam nihil scire, omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt; et ideo, quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque tu qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius a dubiis, incertus ab incertis, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est. Sed, cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent; denique, ubi adierint ad nos, statim, quae dicebant quaerenda esse, defendunt: jam illos sic debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem non tenent, nondum crediderunt, non sunt christiani. At, cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant, quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt. Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur, qui eam a mendacio inducunt?