De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
1.1
PROOEMIUM.
1.1
Etsi Tertulliani de Praescriptionibus librum, inter omnia ejus opuscula longe praestantissimum esse, eoque uno telo cunctas omnium temporum haereses prostratas pessumdari, nemo ierit inficias, cuique tamen nota est ardua, quae ab ipso operis occursu suboritur, controversia, quonam nempe potissimum tempore, an ante, postve Auctoris ad Montanistas discessum, libellus iste vel fuerit editus, vel exaratus.
1.2
Porro communis est Catholicorum sententia hoc opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse: viros doctissimos, amplissimosque recenseas velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium( ad annum 197, nº 11), Tillemontium( Mémoires pour servir à l' Histoire ecclésiastique, t. III, note 6 sur Tertullien, p. 300 et suiv.), D. Remig. Cellerium, Fleury, J. A. Moehler( Patrologie oder christliche litterar geschichte) cujus utpote recentioris, ac proinde caeterorum plenius sensus referentis verba hic laudare non pigebit:« Ea est, inquit, hujusce libri mens, eo per integrum contexitur modo, quo pateat catholici auctoris sinceritas. Ubi enim in Montanistarum placita totus semel abierit, palamque ab Ecclesia discesserit, jam non licuisset eo rerum verborumque pondere et integritate asserere palmare hoc praescriptionis argumentum, quo deinceps a Catholicis ipsemet fuit agitatus vehementer ac perfossus.»
1.3
Eosdem insuper ad id sentiendum triplex aliud movet argumentum: 1º nihil in hoc libro contineri quod apertam redoleat haeresim; 2º imo haud dubiis liquere signis Auctorem fuisse tunc temporis cum Ecclesia romana communione consociatum; 3º nullibi vel minime de quodam Artemone, nequissimo haeresiarcha, Christo divinitatem abjudicante, meminisse: unde inferre licet, ante Artemonis tempora, ac proinde a Tertulliano nondum lapso librum fuisse conscriptum.
1.4
Haec et his similia afferre solent, nec tamen commode planeque oppugnant ipsiusmet Tertulliani testimonium post lapsum asseverantis, in libris adversus Marcionem, hunc de Praescriptionibus nondum fuisse editum, uti fusius videre est in dissertatione D. Lumper ad hujusce editionis frontem apposita.
1.5
Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum.
1.6
Ac primo, Tertullianum arbitramur hunc librum concepisse primisque tabulis exaravisse, cum, Romae versatus, fide adhuc integer ac veluti aestu novitio ferox et superbiens, omnes haereses undique Sedem Apostolicam unanimi impetu obsidentes, ad Petram uno traditionis ictu allisas, conspexerit; ac simul cum summis viris qui in Urbe, eadem tempestate florebant, necessitate conjunctus, nempe cum Caio presbytero, Hippolytoque, illustribus prae cunctis S. Irenaei discipulis, ab ipsis tanti magistri libros acceperit, ab iisdem expeditissimam ad novatores quoslibet absque acie nec pugna debellandos, tutissimamque traditionum et praescriptionum viam, indagaverit, tenuerit, expertamque habuerit; indeque penitus in mente hoc infixum reposuerit consilium, novos nempe veritatis hostes ad judicium rapiendi, eosque, nec re perpensa, nec caussa agitata, vi quarumdam duntaxat exceptionum, ab omni lite expellendi, damnatosque remittendi.
1.7
Quo consilio jam pene peracto, vel ad metam properante, subiit, sive ex clericorum romanorum invidia, sive ex impotenti Septimii ingenio, acerrimoque viri africani animo, lugenda sane procella, quae eum ab navi Ecclesiae et portu fidei catholicae in invios Montanismi scopulos abripuit. Interdum vero remansit Tertullianus veritatis aliquatenus indefessus assertor, et cum jam ultimam aetatis suae partem totam in certamina impenderet, non respuit exantlatos antea labores, ac in lucem emisit praeclarum illud Praescriptionis catholicae monumentum.
1.8
Hinc nobis satius visum est hoc opus medium inter catholici, montanistaeque Tertulliani libros seponere, ratis nimirum hunc ad utramque ejus ingenii faciem, ambasque vitae ipsius partes respicere ac eodem titulo pertinere.