De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
23.1
CAPUT XX.
23.1
Atqui a Christo unam ejusdem fidei doctrinam Apostolis traditam, qui eam nationibus promulgaverunt, et Ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus caeterae Ecclesiae quotidie mutuantur ut Ecclesiae fiant; ita ut tot ac tantae Ecclesiae, una sit illa ab Apostolis prima, ex qua omnes.
23.2
Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim praecipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros. Itaque, uno eorum decusso, reliquos undecim, digrediens ad Patrem post resurrectionem, jussit ire et docere nationes, intinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum Sanctum. Statim igitur Apostoli( quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae, una est illa ab Apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.