De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
25.1
CAPUT XXII.
25.1
Apostolos autem( quidquid in contrarium soleat dicere diversa pars) omnia et scisse et tradidisse; quibus et omnes Scripturas edisserere Christus dignatus est, et Spiritum Sanctum misit, qui eos deduceret in omnem veritatem.
25.2
Sed quoniam tam expedita probatio est, ut si statim proferatur, nihil jam sit retractandum; ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse. Solent dicere, non omnia Apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum jusum convertunt, omnia quidem Apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse; in utroque Christum reprehensioni subjicientes, qui aut minus instructos, aut parum simplices Apostolos miserit. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu; quibus obscura quaeque seorsim disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret? Latuit aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum, claves regni coelorum consecutum, et solvendi et alligandi in coelis et in terris potestatem? Latuit et Joannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori ejus incubantem, cui soli Dominus Judam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam, et insuper de coelo Patris vocem? non quasi caeteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi, quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes Scripturas edisserere dignatus est? Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere( Jean, XVI, 12, 13): tamen adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti. Quam Scripturam qui non recipiunt, nec Spiritus Sancti esse possunt, qui necdum Spiritum possint agnoscere discentibus missum, sed nec Ecclesiam defendere, qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.