Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 28 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
28.1
CAPUT XXV.
28.1
Neque vero occultum aliquod evangelium praedicasse Apostolos.
28.2
Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse; non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse: quaedam enim palam, et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse: quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi. Et rursum: Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est tacitum, ut alteri doctrinae deputetur? An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, fili Timothee. Item illius praecepti, de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui vivificat omnia, et Jesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum Quod autem praeceptum, et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam, quam audierat ab ipso, et, puto, palam. Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt Ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit, quod sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere id quoque ad argumentum occulti alicujus Evangelii interpretandum est. Nam cum dicit, haec, de eis dicit, de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec, sed illa dixisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note