Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 32 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
32.1
CAPUT XXIX.
32.1
Haereses potius errasse, quae vera doctrina sunt posteriores.
32.2
Quoquo modo sit erratum; tamdiu utique regnavit error, quamdiu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat: interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot millia millium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrata, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria in vacuum coronata. Aut si nec perperam, nec in vacuum, quale est ut ante res Dei currerent, quam cujus Dei notum esset; ante Christiani, quam Christus inventus, ante haeresis, quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit; post rem similitudo succedit. Caeterum satis ineptum, ut prior in doctrina haeresis habeatur; vel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cavendas praenuntiavit. Ad ejus doctrinae Ecclesiam scriptum est, imo ipsa doctrina ad Ecclesiam suam scribit: Etsi Angelus de coelo aliter evangelizaverit citra quam nos, anathema sit.

Intertext edge

Open linked passage

Note