Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 33 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
33.1
CAPUT XXX.
33.1
Marcionem enim et Valentinum, in catholicam primo doctrinam apud Ecclesiam romanensem sub episcopatu Eleutheri credidisse; donec ob inquietam curiositatem semel et iterum ejecti, novissime in perpetuum dissidium relegati, venena doctrinarum suarum disseminarunt. Atque idem de aliis judicium, qui virtutibus et miraculis novos se apostolos esse probare nequeunt.
33.2
Ubi tunc Marcion, ponticus nauclerus, stoicae studiosus? Ubi Valentinus platonicae sectator? Nam constat illos, neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam romanensem, sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque vitabant semel et iterum ejecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae Ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati, venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Postmodum idem Marcion, poenitentiam confessus cum conditioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si caeteros quos perditioni erudisset, Ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses, quia eas oportebat, quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat; sed vae traditori? ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator ejus: sed lapsus in foeminam desertor continentiae marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit; inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua jam non marcionites, in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cujus energemate circumventus, quas ab ea didicit phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne se posteriores negare possint. Quanquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, revincuntur. Si enim Marcion Novum Testamentum a Vetere separavit, posterior est eo quod separavit; quia separare non posset, nisi quod unitum fuit. Unitum ergo ante quam separaretur, postea separatum, posteriorem ostendit separatorem. Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Caeterum et Nigidius nescio quis, et Hermogenes, et multi alii qui adhuc ambulant pervertentes vias Dei, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierunt. Si alium Deum praedicant, quomodo ejus Dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eumdem, quomodo aliter? Probent se novos apostolos esse: dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum: sic enim Apostolos solet facere, dare illis praeterea virtutem eadem signa edendi, quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum, qua Apostolos in perversum aemulantur: illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note