De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
36.1
CAPUT XXXIII.
36.1
Quid quod jam tum ab Apostolis et demonstratae et ejeratae fuerint, ex quibus et reliquas haereses omnes sua semina sumpsisse.
36.2
Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem, quae tunc sub Apostolis fuerunt, ab iisdem Apostolis et demonstratae et dejeratae. Nam et sic facilius traducentur, dum, aut jam tunc fuisse deprehendentur, aut ex illis quae jam tunc fuerunt, semina sumpsisse. Paulus, in prima ad Corinthios( XV, 12), notat negatores et dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum; partem ejus usurpat Marcion, et Apelles, et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens( V, 2), invehitur in observatores et defensores circumcisionis et legis: Hebionis haeresis est. Timotheum instruens, nuptiarum quoque interdictores suggillat: ita instituunt Marcion et Apelles ejus secutor. Aeque tangit eos, qui dicerent factam jam resurrectionem: id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogias indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur; apud quem Aeon ille nescio qui novi, et non unius nominis, generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi aeque procreant duos, Sermonem et Vitam; dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam: estque haec prima ogdoas aeonum. Exinde decem alii, et duodecim reliqui aeones miris nominibus oriuntur, in meram fabulam triginta aeonum. Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui, materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens, potest ei servire quam Deo comparat. Joannes vero, in Apocalypsi, idolothyta edentes et stupra committentes jubet castigare: sunt et nunc alii nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. At in epistola eos maxime antichristos vocat, qui Christum negarent in carne venisse, et qui non putarent Jesum esse Filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina, angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro Apostolo in ipso Simone damnabatur.