Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 47 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
47.1
CAPUT XLIV.
47.1
Postremo si forte praescriptionibus his non moveantur, ad futuri judicii metum, et haereticos provocat, et eos qui aures haereticis accommodant.
47.2
Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei. Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt, nihil unquam sibi ab illo vel ab apostolis ejus, de seris et perversis doctrinis futuris praenuntiatum, et de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscant suam potius culpam quam illorum, qui nos tanto ante praestruxerunt. Adjicient praeterea multa de auctoritate cujusque doctoris haeretici; illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli crederentur. Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent, ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur? Qui vero memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum in fide integri steterint, credo de venia periclitabuntur, respondente Domino:« Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et Prophetarum et Apostolorum etiam; et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; semel evangelium et ejusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare: resurrectionem promiseram etiam carnis; sed recogitavi ne implere non possem: natum me ostenderam ex virgine; sed postea turpe mihi visum est: patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit: prohibueram vos aurem accommodare haereticis, sed erravi...?» Talia capit opinari eos qui exorbitant, et fidei veritatis periculum non cavent.

Intertext edge

Open linked passage

Note