Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 51 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
51.1
CAPUT XLVII.
51.1
Quibus adjungit Ophitas, Cainaeos, Sethoitas.
51.2
Accesserunt his haeretici etiam illi, qui Ophitae nuncupantur. Nam serpentem magnificant in tantum, utillum etiam ipsi Christo praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem dedit. Hujus animadvertens potentiam et majestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem: et quicunque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. Ipse, aiunt praeterea, Christus in Evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem, dicendo: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ipsum introducunt ad benedicenda Eucharistia sua. Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt enim de illo summo primario aeone complures alios aeones extitisse inferiores; omnibus tamen istis aeonem antistare, cujus sit nomen Jaldabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero aeone aeonibus inferioribus permixto: seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum, extendisse totum, effecisse sic coelum. Jaldabaoth tamen inferius descendisse, et fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione; ut quia angeli quae superiora essent, scire non possent, ipsum solum Deum putarent. Virtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse: et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem jacuisse reptantem. Illum vero aeonem ex quo Jaldabaoth processisset, invidia commotum, scintillam quamdam jacenti homini immisisse qua excitatus per prudentiam saperet, et intelligere posset superiora. Sic rursum Jaldabaoth istum in indignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem, et similitudinem serpentis: et hanc fuisse virtutem in paradiso, id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi Filio Dei crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse. Necnon etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum. Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam Abel ex inferiore virtute conceptum, procreatum, et ideo inferiorem repertum. Hi qui hoc adserunt, etiam Judam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse jactatur. Quidam enim ipsorum gratiarum actionem Judae propter hanc caussam reddendam putant. Animadvertens enim, inquiunt, Judas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset. Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari. Sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur. Permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse: ob quam caussam illam virtutem, quam( sicut diximus) pronuntiant matrem, ad vindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur: et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur. Sed enim illos qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter, et ignorante illa matre Virtute, cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum caeteris conservatum, et post cataclysmum terris redditum, exemplo caeterorum excresceret, et effunderetur, et totum orbem et impleret et occuparet. De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note