De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
57.1
CAPUT LIII.
57.1
Denique Blastum, Theodotum utrumque, Praxean et Victorinum.
57.2
Privatam autem blasphemiam illi qui sunt κατὰ Aeschinem, hanc habent, qua adjiciunt etiam hoc, ut dicant Christum ipsum esse Filium et Patrem. Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi, XIV. mensis. Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? Accedit his Theodotus haereticus byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae caeteris, nisi sola justitiae auctoritate. Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae coelestem esse virtutem: eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus. Melchisedech facere pro coelestibus angelis atque virtutibus, nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cujus neque initium, neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit. Hic Deum Patrem omnipotentem Jesum Christum esse dicit; hunc crucifixum passumque contendit et mortuum: praeterea seipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.