De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
6.1
CAPUT III.
6.1
Neque scandalizari quemquam oportere si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, quia ex personis non probatur fides, sed ex fide personae.
6.2
Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam personis, ab haeresi captis, aedificari in ruinam: quare ille vel ille, fidelissimi, prudentissimi, et usitatissimi in Ecclesia, in illam partem transierunt? Quis, hoc dicens, non ipse sibi respondet, neque prudentes, neque fideles, neque usitatos aestimandos, quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum( opinor) ut probatus aliqui retro, postea excidat? Saul, bonus prae caeteris, livore postea evertitur. David, vir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est. Salomon, omni gratia et sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim Dei Filio servabatur sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo sapiens est, nisi fidelis: nemo major, nisi christianus: nemo autem christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti; putas, quod vides; vides autem, quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti. Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur. Et ideo, cognoscit Dominus qui sunt ejus; et plantam quam non plantavit Pater, eradicat: et de primis novissimos ostendit; et ventilabrum in manu portat ad purgandam aream suam.. Avolent quantum volent paleae levis fidei quocumque afflatu tentationum; eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur. Nonne ab ipso Domino quidam discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea caeteri quoque discedendum a vestigiis ejus putaverunt; sed, qui scierunt illum vitae esse Verbum et a Deo venisse, perseveraverunt in comitatu ejus usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum ejus aliquis Phygellus, et Hermogenes, et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt: ipse traditor Christi de Apostolis fuit. Miramur de Ecclesiis ejus, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendant Christianos, quae patimur ad exemplum ipsius Christi: Ex nobis, inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis; si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.