Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praescriptionibus adversus haereticos
TertullianHaer 7 · 73-depradhMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 73 Depradh
7.1
CAPUT IV.
7.1
Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt.
7.2
Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum, quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt; et sicut esse illas non expavescimus, ita posse id, propter quod fugiendae sunt, non miremur. Instruit Dominus multos esse venturos, sub pellibus ovium, rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies? qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi extrinsecus delitescentes? qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? qui pseudapostoli, nisi adulteri evangelizatores? qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Nunc sunt haereses, non minus doctrinarum perversitate Ecclesiam lacessentes, quam tunc Antichristus persecutionum atrocitate persequetur: nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint, quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intelligi juvat, qui in haeresim fidem demutant: sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixit alibi: Omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat, omnibus male examinatis, in electionem alicujus mali impingere per errorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note