De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
8.1
CAPUT V.
8.1
Fugiendas haereses praefinitum non modo dissensionum et schismatum, sed etiam ipsarum haereseon nomine.
8.2
Porro, si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et incontinenti haereses subjungit. Quod malis adjungat, malum utique profitetur, et quidem majus; cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim, gravioris mali prospectu, de levioribus se facile credidisse; certe, non ut ideo de malis crediderit, quia haereses bonae essent; sed uti de pejoris quoque notae tentationibus praemoneret non esse mirandum, quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam, et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt, quam schismata et dissensiones; sine dubio et haereses in ea conditione reprehensionis constituit, in qua schismata et dissensiones. Ac per hoc, non eos probabiles facit, qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab ejusmodi objurget, edocens unum omnes loqui et idipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.