De praescriptionibus adversus haereticos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: 73 Depradh
9.1
CAPUT VI.
9.1
Quippe cum, Epistola ad Titum, Apostolus haereticum describens, haereses dictas insinuet graeca voce ex interpretatione electionis, qua quis sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur.
9.2
Nec diutius de isto, si idem est Paulus, qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat, scribens ad Galatas( V, 20), et qui Tito suggerit( III, 10 et 11), hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus. Sed et in omni pene epistola de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans, haereses taxat, quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae graeca voce, ex interpretatione electionis qua quis, sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur, sibi elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiamsi angelus de coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis( I, 8). Providerat jam tunc Spiritus Sanctus futurum in virgine quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cujus signis et praestigiis Apelles inductus, novam haeresin induxit.