Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Pudicitia
TertullianPudi 1 · 74-depudMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 74 Depud
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat( fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio.
1.2
Atque imprimis, Scripturis Scripturas opponens, inde colligere nititur, delicta quaedam esse remissibilia, alia irremissibilia.
1.3
Non tamen propterea negligendam prorsus delictorum quorumdam poenitentiam.
1.4
Jam vero postquam docuit, moechiae et fornicationis nomine se comprehendere omnia libidinum delicta,
1.5
Moechiam idololatriae et homicidio comparari, ex Scripturis ostendit.
1.6
Etsi vero in veteri Testamento exstent exempla veniae pro moechis, inveniri etiam judicii; et aliam esse novi Testamenti rationem.
1.7
Deinceps late disputat de parabola ovis et drachmae perditae.
1.8
IX. Item de duorum filiorum parabola.
1.9
Poenitentiam enim etiam ethnicis competere.
1.10
Exinde et facta Domini peccatoribus edita describit.
1.11
Certe ab Apostolis cum idololatria et homicidio fornicationem interdici.
1.12
XIV. Porro et veniam fornicatori corinthio ab Apostolo concessam examinat.
1.13
XVI. Afferens tam secundae quam prioris ad Corinthios Epistolae locos adversus fornicatores.
1.14
Item et similes aliarum apostoli Pauli Epistolarum sententias.
1.15
Etiam tales, tum illius, tum veteris Testamenti, quae communionem ecclesiasticam moechis adimunt.
1.16
Similes quoque locos, ex Joannis apostoli et Apocalypsi, et Epistola.
1.17
Ex Epistola deinde ad Hebraeos olim( sententia ipsius) Barnabae titulo, et Levitico, quasdam Scripturas affert, quamquam frustra pro suo instituto.
1.18
Atqui, non negans Apostolis competisse potestatem remittendi peccata, et proinde etiam Ecclesiae, id suae Ecclesiae spirituali frustra arrogat.
1.19
Denique agit contra veniam criminum et pacem, quam martyres quidam moechis donabant, negatoribus negabant. PAM.

Intertext edge

Open linked passage

Note